Arcana Coelestia (Elliott) n. 9334

Previous Number Next Number See English 

9334. `Ne forte sit terra desolata': quod significet deficientiam tunc et parum vitae spiritualis, si nempe remotio foret festina, constat ex significatione `terrae' quod sit Ecclesia in communi et quoque in particulari; Ecclesia in particulari est homo qui fit Ecclesia, nam Ecclesia est in homine et est homo regeneratus; quod `terra' sit Ecclesia in communi, videatur n. 9325, et quod terra' sit Ecclesia in particulari, seu homo regeneratus, n. 82, 620, 636, 913, 1411, 1733, 2117, 2118 fin., 2571, 3368, 3379; is homo etiam dicitur {1} `terra' apud Malachiam, Praedicabunt vos beatos omnes gentes, et eritis vos terra beneplaciti, iii 12;

et ex significatione `desolatae' quod sit deficientia et parum vitae spiritualis; per `desolatam' enim cum de Ecclesia in homine dicitur, significatur defectus veri et boni, ita quoque defectus vitae spiritualis, nam vita spiritualis inde est. [2] Cum hoc quod deficientia et parum vitae spiritualis sit, si falsa et mala (x)festine removentur, ita se habet: homo cum regeneratur, quod fit per implantationem veri et boni spiritualis, et tunc per remotionem falsi et mali, non (x)festine regeneratur sed lente; causa est quia omnia quae homo cogitaverat, intenderat, et fecerat ab infantia, (x)se addiderunt vitae ejus et fecerunt illam, et quoque inter se talem nexum formaverunt ut unum non possit amoveri nisi simul omnia; homo enim malus est imago inferni, et homo bonus est imago caeli; et quoque mala et falsa apud hominem malum, talem nexum inter se habent qualem inter se societates infernales, quarum pars est; et bona ac vera apud hominem bonum, talem nexum inter se habent qualem inter se societates caelestes, quarum pars est; inde patet quod mala et falsa apud hominem malum non removeri loco possint subito, sed quantum bona et vera suo ordine ac interius (x)implantata sunt, nam caelum apud hominem removet infernum; si id subito fieret, deficeret homo, turbarentur enim omnia et singula quae in nexu et forma, ac (x)auferrent vitam ejus. [3] Quod regeneratio seu implantatio vitae caeli apud hominem incohet ab ejus infantia et perstet usque ad ultimum vitae ejus in mundo, et quod post vitam in mundo perficiatur in aeternum, videatum. 2679, 3203, 3584: 3665, (x)3690, 3701, 4377, 4551, 4552, 5126, 6751, 8772, 9103, 9296, 9297: imprimis n. 5122, 5398, 5912, 9258; et quod arcanum est, regeneratio hominis in mundo est modo planum ad perficiendum vitam ejus in aeternum; (m)quod homo qui in bono vixerat in altera vita perficiatur: videantur quae de infantibus, n. 2289-2309, et quae de gentium stati et sorte ibi, n. 2589-2604 ostensa sunt.(n) @1 quod is homo etiam dicatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church