Arcana Coelestia (Elliott) n. 9336

Previous Number Next Number See English 

9336. `Parum parum expellam illum ab ante te': quod significet remotionem per gradus secundum ordinem, constat ex significatione `parum parum' quod sit per gradus, ita lente, ex significatione `expellere' cum de falsis et malis, quae per gentes terrae Canaanis {1} significantur, quod sit {2} remotio, de qua mox supra n. 9333. Per gradus secundum ordinem dicitur quia secundum ordinem caeli disponuntur omnia apud hominem qui regeneratur; homo enim regeneratus est caelum in minima forma, n. 9276; quare etiam in illo est similis ordo qui est in caelo. [2] Homo cum nascitur, quoad mala hereditaria est infernum in minima forma, et quoque fit infernum quantum ex malis hereditariis desumit, (c)ac illis superaddit propria; inde est quod ordo ejus vitae ex nativitate et ex actuali vita sit {3} oppositus ordini caeli; nam homo ex proprio amat se prae Domino et amat mundum prae caelo, cum tamen vita caeli est amare Dominum supra omnia, et proximum sicut semet; inde patet quod prior vita, quae est inferni, prorsus destruenda sit, hoc est, mala et falsa removenda ut vita nova, quae est vita caeli, implantetur, videatur n. 4551, 4552, 4839, 6068; hoc nequaquam fieri potest festine, nam unumquodvis malum cum suis falsis irradicatum nexum cum omnibus malis et eorum falsis habet; et talia mala (c)ac falsa (t)sunt innumerabilia, et nexus eorum est tam multiplex ut non comprehendi possit, ne quidem ab angelis, sed solum a Domino; inde patet quod vita inferni apud hominem non destrui queat subito, nam si subito, prorsus exspiraret, et quod vita caeli nec implantari queat subito, nam si subito, etiam exspiraret; [3] sunt milia et milia arcanorum, quorum vix unicum homini notum est, per quae ducitur homo a Domino, (d)cum a vita inferni in vitam caeli; quod ita sit, scire datum est e caelo, et quoque confirmatum est per plura quae ad apperceptionem venerunt; quia homo de his vix aliquid scit, ideo multi lapsi sunt in errores de liberatione hominis a malis et falsis, seu de remissione peccatorum, credendo quod vita inferni apud hominem momento transcribi possit in vitam caeli apud illum ex misericordia; cum tamen totus actus regenerationis est misericordia, et non alii regenerantur quam qui misericordiam Domini recipiunt fide et vita in mundo, secundum Domini verba apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13;

quid `sanguines,' `voluntas carnis,' et `voluntas viri,' tum `ex Deo natus,' videatur n. 5826. [4] Quid proprie intelligitur per remotionem a malis et falsis per gradus secundum ordinem, etiam paucis dicetur: Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini disponit omnia in ordinem in caelo, quapropter Divinum illud Verum in quo bonum a Domino {4}, est ipse ordo, videatur n. 1728, 1919, 2247, 2258, 5703, 6338, 8700, 8988; secundum eum ordinem existunt omnia ibi, et secundum eundem subsistunt, nam subsistere est perpetuo existere; ut itaque caelum in homine existat, necessarium est ut recipiat Divinum Verum in bono a Domino; hoc fieri non potest nisi per gradus secundum similem ordinem, secundum quem Dominus ordinat caelum, nam res quae ejusdem naturae est se similiter habet in parvo sicut in magno; successiva illa ordinatio est quae hic intelligitur per ordinem secundum gradus. (m)Ex his quoque patet quod creatio nova hominis, quae est ejus regeneratio, se habeat sicut creatio caeli et terrae; quapropter etiam in Verbo per novum caelum et novam terram intelligitur nova Ecclesia, n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535, et quoque per creationem caeli et terrae in (t)primo capite Geneseos intelligitur nova creatio Ecclesiae caelestis, quae vocatur homo {5}, (o)de qua re in explicationibus ibi.(n)(s) @1 Canaane$ @2 i fuga et$ @3 fit$ @4 Divinum bonum$ @5 homo etiam vocatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church