Arcana Coelestia (Elliott) n. 9341

Previous Number Next Number See English 

9341. `Et a deserto usque ad fluvium': quod significet a jucundo sensualis usque ad bonum et verum rationalis, constat ex significatione `ponere terminum' quod sit extensio, ut mox supra n. 9340; ex significatione `deserti' quod sit ubi non habitatum et non excultum {1}; ita applicate ad spiritualia quae fidei et (o)ad caelestia quae amoris, (t)desertum est ubi non bonum et non verum, sicut est sensuali; quod sensuale hominis tale sit, videatur n. 9331 fin.; quia sensuali non (o)est bonum caeleste nec verum spirituale, sed est jucundum et volupe ex corpore et mundo, ideo per `desertum' (x)significatur hoc extremum in homine Ecclesiae; et ex significatione `Euphratis,' qui hic est `fluvius,' quod sit bonum et verum rationalis; quod `Euphrates' id sit, est quia ibi Assyria, et per `Assyriam' seu `Aschurem' significatur rationale, n. 119, 1186; [2] hoc intelligitur per `Euphratem' ubi dicitur `a deserto ad Euphratem,' tum `a fluvio Aegypti ad Euphratem' ut apud Joschuam, A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, universa terra Chittaeorum, et usque ad mare magnum, ad occasum solis, erit terminus vester, i 4:

et apud Moschen, Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum, fluvium Euphratem, Gen. xv 18:

(m)similiter apud Davidem, Vitem ex Aegypto proficisci fecisti; emisisti propagines usque ad mare, et ad fluvium ramusculos ejus, Ps. lxxx 9, 12 [A. V. 8, 11];

`vitis ex Aegypto' pro Ecclesia spirituali repraesentata per filios Israelis, `ad mare et ad fluvium' pro ad interiora vera et bona: pariter {2} apud Micham, Ad te venient ab Aschure et urbibus Aegypti, et inde ab Aegypto usque ad fluvium, et mare a mari, a monte ad montem, vii 12 {3}.(n) [3] Sed aliud significatur per `Euphratem' cum spectatur e medio terrae Canaanis ut ejus extremum ab uno latere, seu ut quod claudit illam ab una parte {4}; tunc per eum fluvium significatur id quod ultimum est regni Domini, hoc est, quod ultimum est caeli (c)et Ecclesiae quoad bonum et verum rationale; quod termini terrae Canaanis, qui fuerunt fluvii et maria, significaverint ultima in regno Domini, videatur n. 1585, 1866, 4116, 4240, 6516; `Euphrates' ideo talia vera et talia bona quae sunt sensualis correspondentia veris et bonis rationalis; sed quia sensuale hominis proxime exstat ad mundum et ad tellurem, et inde recipit sua objecta, (o)n. 9331 fin., idcirco non aliud pro bono agnoscit quam quod jucundat corpus, et non aliud pro vero quam quod favet isti jucundo; ideo per `fluvium Euphratem' in hoc sensu significatur voluptas oriunda ex amoribus sui et mundi, ac falsitas confirmans illud per ratiocinia ex fallaciis sensuum; [4] haec intelliguntur per `fluvium Euphratem' apud Johannem, Vox dixit sexto angelo, Solve quattuor angelos vinctos ad fluvium magnum Euphratem; soluti sunt, et occiderunt tertiam partem hominum, Apoc. ix [14,] 15;

`angeli vincti ad Euphratem' pro falsis oriundis per ratiocinia ex fallaciis sensuum quae favent jucundis amorum sui et mundi: apud eundem, Sextus angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum qui ab oriente solis, Apoc. xvi 12;

ibi `Euphrates' pro falsis ex simili origine, `aqua exsiccata' pro falsis illis a Domino remotis, `via regum ab oriente solis' pro quod tunc vera fidei visa et revelata illis qui in amore in Dominum (o)sunt; quod `aquae' sint vera et in opposito sensu falsa, videatur n. 705, 739, 756, 790, 839, 2702, 3058, 3424, 4976, 7307, 8137, 8138, 8568, 9323, quod `via' sit verum visum et revelatum, {5} n. 627, 2333, 3477, `reges' quod sint qui in veris, n. 1672, 2315, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, `oriens {6}' quod sit Dominus, tum amor ab Ipso et in Ipsum, n. 101, 1250, 3708, similiter `sol,' n. 1529, 1530, 2440, (x)2495, 3636, 3643, 4060, 4696, 5377, 7078, 7083, 7171, 7173, 8644, 8812: [5] apud Jeremiam, Deseruisti Jehovam Deum tuum, quo tempore duxit te in viam; quamobrem quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Schichoris? aut quid cum in via Aschuris ut bibas aquas fluvii? ii 17, 18;

`ducere in viam' pro docere verum, `quid tibi cum via Aegypti ut bibas aquas Schichoris?' pro quid cum falsis inductis per scientifica perverse applicata? `quid tibi cum via Aschuris ut bibas aquas fluvii?' pro quid cum falsis {7} per ratiocinia ex fallaciis sensuum ad favendum jucundis amorum sui et mundi? [6] apud eundem, Jehovah ad prophetam, Sume cingulum quod emisti, quod super lumbis tuis, et surge, abi ad Euphratem, et absconde illud ibi in foramine petrae; abivit et abscondit illud ad Euphratem; postea factum est a fine dierum multorum, et dixit Jehovah, Surge, abi ad Euphratem, recipe inde cingulum; quare abivit ad Euphratem et fodit, et recepit cingulum ex loco ubi absconderat illud; sed ecce corruptum erat cingulum, non proderat ad quicquam, xiii 3-7;

`cingulum lumborum' est vinculum externum continens omnia amoris et inde fidei, abscondi in foramine petrae juxta Euphratem' est ubi fides in obscuro et fit nulla per falsa ex ratiociniis, `cingulum corruptum ut non ad quicquam prodesset' pro quod tunc dissoluta et dispersa omnia amoris et fidei. [7] Quod Jeremias alligaret libro a se scripto lapidem, et projiceret in medium Euphratem, li 63, significabat quod Verbum propheticum periret per similia: apud eundem, Non effugiet celer, neque eripiet se fortis; septentrionem versus juxta litus fluvii Euphratis impegerunt et ceciderunt; sed Jehovah Zebaoth vindictam sumit de hostibus suis: quia sacrificium Domino Jehovae Zebaoth in terra septentrionis juxta fluvium (x)Euphratem, xlvi (x)6, 10;

etiam ibi `fluvius Euphrates' pro falsificatis veris et adulteratis bonis per ratiocinia ex fallaciis, et inde scientificis quae favent amoribus sui et mundi. @1 inhabitatum et inexcultum$ @2 similiter$ @3 i, similiter$ @4 a parte$ @5 i videatur$ @6 i solis$ @7 via Aegypti et bibere aquas Schichoris pro falsis inductis per scientifica perverse applicata; via Aschuris et bibere aquas fluvii, pro falsis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church