Arcana Coelestia (Elliott) n. 935

Previous Number Next Number See English 

935. 'Et aestas et hiems': quod significent statum hominis regenerati quoad nova ejus voluntaria quorum vices se habent sicut aestas et hiems, constare potest ab illis quae de frigore et aestu dicta sunt; vices regenerandorum assimilantur frigori et aestui, sed vices regeneratorum aestati et hiemi: quod de regenerando ibi actum, hic autem de regenerato, constat inde quod ibi primo loco 'frigus' nominetur et secundo 'aestus'; hic autem primo loco 'aestas' et secundo 'hiems'; causa est quia homo qui regeneratur, incipit a frigore, hoc est, a nulla fide et charitate, at cum regeneratus est, tunc incipit a charitate. [2] Quod vices regenerato sint, nempe quod apud eum nunc nulla charitas et nunc aliqua charitas, constare manifeste potest ex causa quod apud unumquemvis, etiam regeneratum, non sit nisi malum, et quod omne bonum sit solius Domini: quia apud eum nihil nisi malum, non potest aliter quam vices subire, et nunc esse quas in 'aestate,' hoc est, in charitate, nunc autem in 'hieme,' hoc est, in nulla charitate: vices tales sunt ut homo magis et magis perficiatur et sic ut magis et magis felix reddatur. Vices tales non solum sunt apud hominem regeneratum dum vixit in corpore, sed etiam cum in alteram vitam venit, nam absque viribus quasi aestatis et hiemis quoad voluntaria et quasi diei et noctis quoad intellectualia, nusquam perficitur et felicior redditur; sed vices eorum in altera vita se habent sicut vices aestatis et hiemis in zonis temperatis et sicut vices diei et noctis temporibus vernis. [3] Status hi etiam apud Prophetas describuntur per aestatem et hiemem et per diem et noctem, ut apud Zachariam, Et erit, in die illo exibunt aquae vivae de Hierosolyma pars illarum ad mare orientale, et pars illarum ad mare posterius in aestate et in hieme erit, xiv 8;

ubi de Nova Hierosolyma, seu de regno Domini in caelo et in terra, seu de statu utrobique, qui etiam vocatur aestas et hiems: apud Davidem, Deus, Tibi dies, etiam Tibi nox; Tu praeparasti lucem e solem; Tu statuisti omnes terminos terrae; aestatem et hiemem Tu formasti, Ps. lxxiv 16, 17;

quae similia involvunt: similiter apud Jeremiam, Quod non irritum reddetur foedus diei, et foedus noctis, ut sit dies et nox in tempore suo, xxxiii 20.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church