Arcana Coelestia (Elliott) n. 9359

Previous Number Next Number See English 

9359. Sciendum {1} quod Dominus omnes e quacumque tellure sint, agnoscat et recipiat, qui Deum sub humana forma agnoscunt et colunt, quoniam Deus sub {2} humana forma est Dominus; et quia Dominus incolis in telluribus in forma angelica, quae est forma humana, apparet {3}, ideo cum spiritus et angeli ex illis telluribus audiunt a nostrae telluris spiritibus et angelis quod Deus actualiter Homo sit, recipiunt id Verbum, agnoscunt, et gaudent quod ita sit, videatur n. 7173. @1 est$ @2 in$ @3 Before incolis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church