Arcana Coelestia (Elliott) n. 9377

Previous Number Next Number See English 

9377. `Et incurvetis vos e longinquo': quod significet humiliationem et adorationem ex corde, et tunc influxum Domini, constat ex significatione `incurvare se' quod sit humiliatio, de qua n. 2153, 5682, 6266, 7068; quod etiam sit adoratio, est quia essentiale omnis adorationis et omnis cultus est humiliatio, nam absque humiliatione Dominus non coli et adorari potest, ex causa quia Divinum Domini non potest influere in cor superbum, hoc est, in cor plenum amore sui, hoc enim est durum, et vocatur in Verbo `lapideum,' at in cor humile, quia hoc est molle, et vocatur in Verbo `carneum,' ita receptibile influxus boni a Domino, hoc est, Domini; inde est quod per `incurvare se e longinquo' non modo {1}significetur humiliatio et adoratio ex corde sed etiam influxus Domini tunc; influxus Domini dicitur quia bonum amoris et fidei quod influit a Domino, est Dominus apud hominem. Quod `e longinquo' sit ex corde, est quia qui in humiliatione sunt se removent a Domino, ex causa quia (t)se spectant indignos appropinquare ad sanctissimum Divinum, sunt enim, cum in humiliatione, in agnitione sui quod sint non nisi quam malum, {2}immo profanum, ex se; cum ex corde id agnoscunt, tunc in vera humiliatione sunt; inde patet quod per `incurvetis vos e longinquo' significetur humiliatio et adoratio ex corde, et tunc influxus Domini. 2 Ast populus Israeliticus non in tali humiliatione et adoratione fuit, sed illam per externos gestus modo {3}repraesentabant, {4}erant enim in externis absque internis; at usque cum se humiliabant, se ad terram prosternebant, et quoque volutabant in pulvere, {2}atque magna voce clamabant, et {5}ita per integros dies; qui non scit quid vera humiliatio, potuisset credere quod id fuisset humiliatio cordis; sed non fuit humiliatio cordis spectantis Deum a Deo sed spectantis Deum a se; et cor spectans a se est a malo, nam quicquid ab homine procedit ut a se, id malum est; erant enim in amore sui et mundi prae omnibus populis in universo, et se credebant sanctos, modo obtulerint sacrificium, aut laverint se aquis, non agnoscentes quod talia repraesentarent sanctitatem internam, quae est charitatis et fidei a Domino; omne enim sanctum non est hominis sed est Domini apud hominem, n. 9229; qui se humiliant ex fide sanctitatis a se, et adorant ex amore Dei a se, illi ex amore sui se humiliant et adorant, ita ex corde duro et lapideo et non ex corde molli et carneo, {6}et sunt in externis et non simul in internis, nam amor sui in externo homine habitat, nec potest intrare in internum, quoniam internus homo modo aperitur per amorem et fidem in Dominum, ita a Domino, Qui inibi {7}format caelum hominis in quo habitat. @1 sit AI$ @2 et$ @3 repraesentabant altered to repraesentabat then restored to repraesentabant A, repraesentabat IT$ @4 erant altered to erat but not restored to erant$ @5 hoc$ @6 d et i nam$ @7 tunc formatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church