Arcana Coelestia (Elliott) n. 938

Previous Number Next Number See English 

938. Continuatio de Infernis Hic de Infernis Avarorum; et de spurca Hierosolyma, et Latronibus in deserto: tum de Infernis excrementitiis eorum, qui in meris Voluptatibus vixerunt

Avari omnium sordidissimi sunt, et omnium minime de vita post mortem, de anima et de interno homine cogitant; ne quidem sciunt quid caelum, quia omnium minime elevant suas cogitationes, sed eas prorsus infundunt et immergunt corporeis et terrestribus; quare cum in alteram vitam veniunt, diu non sciunt quod spiritus sint, sed putant se prorsus esse adhuc in corpore: ideae eorum cogitationis, quae ab avaritia factae quasi corporeae et terrestres, vertuntur in diras phantasias; et quod incredibile usque verum, sordide avari in altera vita videntur sibi in cellis versari, ubi eorum pecuniae, et ibi infestari a muribus; sed utcumque infestantur, non inde recedunt usque dum defatigantur, sic tandem se evolvunt iis sepulcris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church