Arcana Coelestia (Elliott) n. 9383

Previous Number Next Number See English 

9383. `Omnia verba Jehovae et omnia judicia': quod significet quae in Verbo vitae sunt in statu spirituali et naturali, constat ex significatione `verborum Jehovae' quod sint quae in Verbo vitae sunt in statu spirituali, de qua sequitur, et ex significatione `judiciorum' quod sint quae in Verbo vitae sunt in statu naturali. Dicitur in statu spirituali et in statu naturali quia apud unumquemvis hominem {1}in genere bini status sunt; unus qui peculiaris et proprius est interno homini, qui status spiritualis vocatur, alter qui peculiaris et proprius est externo homini, qui status naturalis vocatur; quod status interni hominis dicatur spiritualis, est quia ille afficitur veris, quae sunt lucis caeli, et afficitur bono, quod est caloris illius lucis, qui est amor; illa lux vocatur lux spiritualis quia illuminat intellectuale, et ille calor vocatur calor spiritualis, qui est amor, et accendit voluntarium; inde est quod status interni hominis dicatur status spiritualis; quod autem status externi hominis dicatur naturalis, est quia ille afficitur veris quae sunt lucis mundi, et bono quod est caloris illius lucis, qui etiam est amor, sed amor talium quae in mundo sunt; omnis enim calor vitae est amor; inde est quod status externi hominis dicatur {2}naturalis; illa quae sunt vitae in statu naturali, intelliguntur per `judicia,' quae autem sunt vitae in statu spirituali, intelliguntur per `verba Jehovae.' Quod sint quae ex Verbo, est quia ibi sunt omnia quae vitae 2 sunt, in se enim ipsam vitam habent, quoniam ibi {3}est Divinum Verum quod processit et quod procedit ex Domino, Qui est ipsa vita. Quod omnia quae in Verbo sint vitae, inde est, tum quod omnia ibi se referant ad vitam, {4}ut constare potest ex binis praeceptis super quibus omnia Verbi fundantur, de quibus apud Matthaeum, Jesus dixit, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primarium et magnum praeceptum; secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum; in his duobus praeceptis lex et prophetae pendent, xxii 35-38 [A.V. 37-40]; Marc. xii 29-31;

`amare Deum et proximum' est vitae quia omne vitae est amoris, usque adeo ut absque amore nulla sit vita, et qualis amor talis vita; `lex et prophetae' sunt totum Verbum. @1 bini status communius$ @2 i status$ @3 After Verum$ @4 constat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church