9385. `Et dixerunt, Omnia verba quae locutus est Jehovah faciemus': [quod significet tunc receptionem corde,] constat ex significatione `verborum quae locutus Jehovah' quod sint vera ex Verbo quae vitae sunt, ut supra n. 9383, et ex significatione `facere' quod sit receptio a parte voluntaria, de qua n. 9282, ita receptio corde, nam `cor' in Verbo est voluntas, n. 7542, 8910, 9050, 9113, 9300; quod per haec verba significetur receptio voluntate, et per mox praecedentia receptio intellectu, est quia in omnibus et singulis Verbi est conjugium veri et boni, n. 9263, ita conjugium caeleste, quod est caelum, et in supremo sensu Ipse Dominus; et verum se refert ad intellectum, ac bonum ad voluntatem.