Arcana Coelestia (Elliott) n. 9388

Previous Number Next Number See English 

9388. `Et aedificavit altare sub monte': quod significet repraesentativum Divini Humani Domini quoad Divinum Bonum ab Ipso, constat ex significatione `altaris' quod sit repraesentativum Divini Humani Domini, de qua n. 921, 2777, 2811, 4489, et inde principale repraesentativum cultus Domini, n. 4541, 8935, 8940, et ex significatione `montis' quod sit bonum amoris, de qua n. 4210, 6435, 8327, 8658, 8758, hic Divinum Bonum amoris procedens a Domino, quia erat mons Sinai, ubi tunc Dominus; quod `mons Sinai' sit Divinum Bonum unitum Divino Vero a Domino, videatur n. 8805.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church