9397. `Et legit in auribus populi': quod significet ad auscultationem et oboedientiam, constat ex significatione `legere' quod sit ad auscultationem, nam cum legitur est ut audiatur, et percipiatur, et oboediatur, hoc est, ut auscultetur; et ex significatione `in auribus' quod sit ad oboedientiam, `aures' enim et `audire' significant oboedire n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, 5471, 5475, 7216, 8361, 8990, (x)9311. 2 Quoniam `aures' significant non modo auditionem et apperceptionem sed etiam oboedientiam, ideo in Verbo persaepe {1}dicitur `loqui in auribus' et `legere in auribus' illorum, et non loqui (c)ac legere coram illis, ut apud Jeremiam, Audi {2}verba haec quae ego loquor in auribus tuis, et in auribus totius populi, xxviii (x)7:
in Libro 1 Samuelis, Locuti sunt verba illa in auribus populi, xi 4:
et alibi, Loquatur ancilla tua in auribus tuis, xxv 24:
in Libro (x)Judicum, Proclama in auribus populi, dicendo, vii 3:
apud Moschen, Dic in auribus populi, (x)Exod. xi 2:
apud eundem, Audi, Israel, statuta et judicia quae ego {3}loquor in auribus vestris hodie, [Deut.] v 1:
apud eundem, Loquor in auribus eorum verba haec, Deut. xxxi 28:
apud eundem, Et Moscheh locutus omnia verba cantici in auribus populi, Deut. xxxii 44:
in Libro 2 Regum, Legit in auribus eorum omnia verba libri foederis, xxiii 2: apud Jeremiam, Dixerunt ad eum, Sede et lege illud in auribus nostris; et legit Baruchus in auribus eorum, xxxvi 15:
apud Lucam, Cum Jesus absolvit omnia verba in auribus populi, vii 1. Quia `auris' et `audire' significant veri receptionem, apperceptionem, 3 et oboedientiam, ita fidei primum et ultimum, ideo a Domino toties dictum est, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, ut Matth. xi 15, xiii 9, 43; Marc. iv 9, (x)23, vii 16; Luc. xiv 35. Et quia per `surdos' {4}seu `non audientes' in spirituali sensu significantur qui non in fide veri sunt, quia non in cognitione et inde apperceptione ejus, n. (x)6989, 9209, ideo Dominus cum sanaret surdum, immisit digitum in aures ejus, et dixit (x)Ephphathah, hoc est, aperitor, et statim aperti sunt auditus ejus, Marc. vii 32-35; quod omnia miracula Domini involverint et significaverint status Ecclesiae, videatur n. 8364, 9086. @1 diceretur$ @2 verbum hoc, quod$ @3 loquens$ @4 hoc est, qui non audiunt$