Arcana Coelestia (Elliott) n. 9399

Previous Number Next Number See English 

9399. `Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum': quod significet adaptationem ad recipiendum ab homine, constat ex significatione `sanguinis sacrificii' quod sit Divinum Verum procedens a Domino, de qua supra n. 9393, et ex significatione `spargere super populum' quod sit (x)adaptatio ad recipiendum ab homine, per `spargere' enim significatur influere, ita adaptare; Divinum enim Verum quod a Domino, continue influit apud hominem et facit intellectuale ejus; et si credere velis, homo absque continuo influxu veri Divini procedentis a Domino prorsus nihil potest percipere et intelligere; Divinum {1}namque Verum procedens a Domino est lux quae illuminat mentem hominis et facit visum internum, qui est intellectus; et quia illa lux continue influit, ideo unumquemvis adaptat ad recipiendum; qui autem recipiunt sunt qui in bono vitae sunt, qui autem non recipiunt sunt qui in malo vitae sunt; sed usque hi sicut illi in facultate percipiendi et intelligendi sunt, et quoque in facultate recipiendi quantum desistunt a malis; haec significata sunt per `dimidium sanguinis quod Moscheh sparsit super populum.' 2 Quod Divinum Verum procedens a Domino sit Lux quae illuminat mentem hominis et facit visum ejus internum, qui est intellectus, videatur n. 2776, 3167, 3195, 3636, 3643, 3993, (x)4405, 5400, 8644, 8707; hoc quoque intelligitur apud Johannem, Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum; in mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit, i [9,] 10, 11;

agitur ibi de Verbo, quod est {2}Divinum Verum procedens a Domino. 3 Quod unusquisque homo qui in mundo, qui sanae rationis est, in facultate intelligendi verum Divinum sit, et inde in facultate recipiendi quantum desistit a malis, per plurem experientiam mihi datum est scire; omnes enim quotcumque in altera vita sunt, tam mali quam boni, {3} possunt intelligere quid verum et quid falsum, tum quid bonum et quid malum, sed mali tametsi verum et bonum intelligunt, non usque volunt intelligere, repugnat enim voluntas, et ibi malum; quapropter cum sibi relicti sunt, usque in falsa sui mali relabuntur, et aversantur verum et bonum quae intellexerunt; similiter se habuit cum talibus in mundo, ubi vera, quae tamen intelligere potuerunt, a se repulerunt; inde patuit quod Divinum Verum procedens a Domino continue in mentes humanas influat et adaptet illas ad recipiendum, et quod tantum recipiatur quantum desistitur a malis, quae sunt amorum sui et mundi. @1 enim$ @2 Verum Divinum altered to Divinum Verum$ @3 i paene aeque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church