Arcana Coelestia (Elliott) n. 940

Previous Number Next Number See English 

940. In hoc inferno sunt quoad multam partem Judaei qui sordide avari fuerunt; quorum praesentia quoque, cum ad alios spiritus veniunt, ex fetore murium sentitur. Quia de Judaeis, quam miserabilis eorum status post mortem sit, nempe eorum qui sordide avari fuerunt et contempserunt alios prae se ex innata arrogantia, quod putaverint se solos esse qui electi, de urbibus eorum et latronibus in deserto licet referre. [2] Ex phantasia quam in vita corporis conceperunt et apud se confirmarunt, quod venturi in Hierosolymam et ibi in terram sanctam quam possessuri, non volentes scire quod per Novam Hierosolymam intelligatur regnum Domini in caelis et in tertis, quando in alteram vitam veniunt, apparet iis urbs a sinistro Gehennae paulo antrorsum in quam confertim alluunt; sed urbs illa est caenosa et putida, quare spurca Hierosolyma vocatur; ibi discurrunt per plateas, in luto et caeno supra talos, querentes et ejulantes. Urbem {1} vident oculis, etiam plateas; est iis repraesentatio talium ut in clara die: vidi etiam aliquoties urbem {1}. [3] Apparuit nihil quidam obscurus veniens spurca hac Hierosolyma; aperiebatur tanquam porta; circum eum errantes stellae erant a sinistra ejus imprimis; stellae errantes circum spiritum significant in mundo spirituum falsitates; aliter dum stellae non errantes sunt; accessit ad me et applicuit se sinistrae meae auri superne, quam tangebat quasi ore ut mecum loqueretur; sed non locutus est voce sonora ut alii, verum intus in se usque tamen ut audirem et intelligerem; dicebat quod Rabbinus Judaeus esse et quod a longo tempore fuerit in urbe ista caenosa; dicens quod plateae ibi nihil nisi lutum et caenum essent, ubi eundum; et quod non alio cibo vesceretur quam caeno. [4] Quaerebam cur ita, quia spiritus, quod cuperet edere. Dixit quod edat, et cum cupit edere, nihil aliud ei offerri quam caenum, quare valde lamentatus: quaerebat ergo quid faciendum, dicens se non invenire Abrahamum Isacum et Jacobum; de quibus aliqua ei referebam et quod frustra quaererentur et dum inveniuntur, prorsus nihil opis ferre possint, praeter alia quae arcaniora sunt; dicebam quod nullus alius quaerendus quam solus Dominus, Qui est Messias, Quem in vita contempserunt, et quod Ipse regat universum caelum et universam terram, et quod a nullo alio auxilium: quaesivit sollicite aliquoties ubi est. Dixi quod inveniatur ubivis et quod audiat et norit omnes: sed tunc alii spiritus Judaei eum retrahebant. @1 urbes I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church