Arcana Coelestia (Elliott) n. 9405

Previous Number Next Number See English 

9405. `Et viderunt Deum Israelis': quod significet adventum et praesentiam Domini in Verbo, constat ex significatione `videre' cum de Domino, quod sit Ipsius adventus et praesentia, de qua n. 4198, 6893; quod `Deus Israelis' sit Dominus, constat ex omnibus illis locis in Verbo ubi dicitur `Sanctus Israelis' et `Deus Israelis,' videatur n. 7091; Deus Israelis' est Deus Ecclesiae spiritualis, quia per `Israelem' significatur illa Ecclesia, de qua mox supra n. 9404. Quod sit adventus et praesentia Domini in Verbo quae significatur per `viderunt Deum Israelis,' est quia per leges quae e monte Sinai promulgatae sunt, in lato sensu significatur omne Divinum Verum, ita Verbum quoad omnia et singula ejus, n. 6752, 9401; quod adventus et praesentia Domini in Verbo significetur, est quia Verbum est Divinum Verum procedens a Domino, et quod procedit a Domino est Ipse Dominus; quapropter qui Verbum legunt et tunc spectant ad Dominum, agnoscendo quod omne verum et omne (x)bonum sit ab Ipso et nihil a {1}semet, illi illustrantur et vident verum ac percipiunt bonum e Verbo; illustratio illa est a luce caeli, quae lux est ipsum Divinum Verum procedens a Domino, hoc enim coram angelis in caelo apparet ut lux, videatur n. 2776, 3195, 3339, 3636, 3643, 3862, 3993, 4302, 4413, 4415, 5400, 6032, 6313, 6608. Domini adventus et praesentia in Verbo etiam per `videre Filium 2 hominis' intelligitur apud Matthaeum, Tunc apparebit signum Filii hominis, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 30;

(d)videatur n. 4060; `nubes' enim est sensus litteralis Verbi, ac `virtus et gloria' {2}sensus ejus internus; sensus litteralis Verbi dicitur `nubes' quia est in luce mundi, et sensus internus dicitur `gloria' quia est in luce caeli, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, (x)6343 fin., 6752, 8106, 8267, 8427, 8443, 8781; et praeterea in sensu interno Verbi agitur de solo Domino ac de Ipsius regno et Ecclesia; inde sanctum Verbi, et inde adventus et praesentia Domini illis qui cum legunt Verbum, Ipsum et proximum, qui est bonum concivis, patriae, Ecclesiae, caeli, n. 6818-6824, 8123, intuentur, et non seipsos, ut supra dictum est; causa est quia illi patiuntur se elevari a Domino in lucem caeli, hi autem non patiuntur se elevari, tenent enim intuitionem suam affixam sibi et mundo. Ex his constare potest quid sit videre Dominum in Verbo. @1 seipsis, et tunc pro fine habent Dominum et ad proximum, et non semet$ @2 est sensus internus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church