9411. `Et viderunt Deum': quod significet fidem, constat ex significatione `videre Deum' quod sit donari intelligentia et fide; `videre' enim in sensu interno est spiritualiter videre, et spiritualiter videre est ex fide videre; inde est quod `videre' in Verbo significet fidem habere, n. 2325, 3863, 3869, 4403-4421, 5400, 6805, 9128. Quod viderint Deum Israelis, hoc est, Dominum, est quia leges {1}promulgatae e monte Sinai in lato sensu significant Verbum in toto complexu, et Verbum est Divinum Verum a Domino, quod in supremo sensu agit de solo Domino; quapropter illi qui in illustratione sunt cum legunt Verbum, vident Dominum, {2}quod fit ex fide et ex amore; hoc fit in solo Verbo et non in alio quocumque scripto; inde patet cur Moscheh, Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta seniores viderint Ipsum; quod hi viderint Ipsum et non sepositi filii Israelis, patet a vers. 9 et 10 praecedente, nam ibi dicitur quod `ascenderit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta ex senioribus Israelis et viderunt Deum Israelis,' et in hoc versu, `Et ad sepositos filios Israelis non misit manum'; quod illi viderint Deum et non hi, erat causa quia `Moscheh et Aharon' repraesentabant Verbum quoad sensum internum et externum, n. 9374, et `Nadab et Abihu' doctrinam ex utroque, n. 9375, (c)et `septuaginta seniores' omnes qui {3}in bono ex veris inde, n. 9376, 9404; `sepositi' autem {4}`filii Israelis' illos qui in sensu Verbi externo separato ab interno. @1 latae$ @2 i n. 9405,$ @3 inde in bono charitatis et vero fidei$ @4 erant illi$