9416. `Et dabo tibi tabulas lapidis': quod significet librum legis seu Verbum in omni complexu, constat ex significatione `tabularum' quod sint quibus inscripta sunt illa quae sunt doctrinae et vitae, hic quae sunt doctrinae caelestis et vitae secundum illam. Quod (t)illae tabulae significent librum legis seu Verbum in omni complexu; est quoniam ea quae illis inscripta erant in genere {1}continebant omnia quae vitae et doctrinae {2}caelestis sunt; quapropter etiam dicuntur illa quae eis inscripta sunt, decem verba, Exod. xxxiv 28; Deut. x 4; per `decem' enim in sensu interno significantur omnia, et per `verba' significantur vera quae doctrinae et bona quae vitae; quod `decem' sint omnia, videatur n. 3107, 4638, 8468, 8540, et quod `verba' sint vera et bona quae sunt vitae et doctrinae, n. 1288, 4692, 5272; inde est quod illae tabulae significent Verbum in omni complexu; similiter ac Lex, quae in stricto sensu significat illa quae illis tabulis inscripta erant, in sensu minus stricto, Verbum {3}per Moschen scriptum, in lato sensu, Verbum historicum, et in latissimo, Verbum in toto complexu, ut ostensum videatur n. 6752; (m)praeterea quae tabulis illis inscripta erant fuerunt primum revelationis Divini Veri, et coram omni populo Israelitico viva voce a Domino enuntiata; quae primum sunt significant reliqua in ordine, et quod illa viva voce a Domino enuntiata fuerint, significat inspirationem {4}immediatam Divinam etiam in reliquis.(n) Quod tabulae illae ex lapide fuerint, causa erat quia `lapis' significat verum, n. 643, 1298, 3720, 6426, proprie verum in ultimis, n. 8609; verum Divinum in ultimis est Verbum in littera, quale in hac tellure, n. 9360. Quod non una tabula, sed binae {5}fuerint, erat ut repraesentaretur 2 conjunctio Domini per Verbum cum Ecclesia, et per Ecclesiam cum (t)humano genere; ideo quoque vocantur tabulae foederis, Deut. ix 9, 11, 15; ac verba inscripta verba foederis, Exod. xxxiv 27, 28; et quoque foedus, Deut. iv 13, 23; ac ipsa arca, in qua tabulae repositae erant, arca foederis, Num. x 33, xiv 44; Deut. x 8, xxxi 9, 25, 26; Josuae iii 3, 6, 8, 11, 14, 17, iv 7, 9, 18, vi 6, 8, viii 33; Jud. xx 27; 1 Sam. iv 3-5; 2 Sam. xv 24; 1 Reg. (x)iii 15, vi 19, viii 1, 6; Jer. iii 16; foedus enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396; quapropter tabulae illae inter se divisae erant, sed per applicationem conjunctae, (c)et scriptura ab una tabula in alteram, sicut super una, continuata; non autem secundum opinionem vulgarem, quaedam praecepta super tabula una et quaedam super altera; -{6}per unum enim divisum in duo, et per haec duo ita conjuncta, aut data uni et alteri, significatur conjunctio Domini cum homine; foedera ideo simili modo (x)inibantur, ut cum Abrahamo per `vitulam, capram, et arietem, partitos in medium, et per unam partem positam obviam alteri,' Gen. xv 9-12; {7}etiam in hoc capite per `sanguinem positum in crateribus, et dimidium ejus sparsum super altare, et dimidium super populum,' vers. 6 et 8; et in genere per omnia sacrificia, quorum pars adolebatur super altari, pars dabatur populo ad comedendum; simile etiam repraesentabatur per fractionem panis a Domino, Matth. xiv 19, xv 36, xxvi 26; Marc. vi 41, viii 6, xiv 22; Luc. ix 16, xxii 19, xxiv 30, 31, 35; inde quoque est quod `duo' in Verbo significent conjunctionem, n. 5194, 8423, hic quae est Domini et caeli, seu Domini et Ecclesiae, ita quoque boni et veri, quae conjunctio vocatur conjugium caeleste. Ex his constare potest unde est quod tabulae binae fuerint, et a duobus lateribus hinc illinc scriptae, Exod. xxxii 15, 16. Praeterea scriptura et sculptura super tabulis in Verbo significat 3 illa quae memoriae et vitae impressa erunt, et sic permansura, ut apud Esaiam, Scribe id super tabula apud illos, et super libro exprime illud, ut sit in diem posterum in perpetuum, usque in aeternum, xxx 8:
apud Jeremiam, Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri; scalpro adamantis. sculptum est super tabula cordis eorum, et ad cornua altarium vestrorum, xvii 1:
apud Habakuk, Jehovah dixit, Scribe visionem, et explica super tabulis, ut percurrat legens illam; quia adhuc visio in tempus constitutum; si moratur, exspecta illum, quia veniendo veniet, ii 2, 3. @1 continerent$ @2 essent$ @3 quod per Moschen scriptum est$ @4 similem$ @5 essent$ @6 per unum divisum in duo, ac per haec duo ita conjuncta in unum, significabatur conjunctio Domini cum homine, quapropter foedera simili modo inchoantur$ @7 After the Scripture references in line 24.$