Arcana Coelestia (Elliott) n. 9419

Previous Number Next Number See English 

9419. `Et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus': quod significet Verbum et repraesentativum, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit medians inter Dominum et populum qui in sensu Verbi externo separato ab interno, ita quoque Verbum, secundum illa quae mox prius n. 9414 ostensa sunt, et ex repraesentatione `(x)Jehoschuae' ministri ejus' quod sit repraesentativum; quod (x)`Jehoschua' hic sit repraesentativum, est quia repraesentativum inservit {1}et ministrat, ut externa Verbi et cultus sistantur Domino per intermedium {2}, qui erat Moscheh; sed haec talia sunt quae aegre possunt cadere in ideas nisi apud illos qui sciunt quomodo Verbi sensus externus seu litteralis sistitur repraesentative in caelo, quod nempe aliter apud illos qui in sensu externo et simul interno sunt, (m)qui sunt qui in sensu Verbi externo et simul in vera doctrina Ecclesiae sunt,(n) et aliter apud illos qui in sensu externo separato ab interno, ut apud hunc populum; quomodo apud hunc populum factum sit, videatur n. 4311; inde aliqua idea formari potest de intermedio quod 2 `Moscheh' {3}repraesentat, et de repraesentativo ministrante quod `Jehoschua,' quod nempe sanctum internum, quod est Divini Veri procedentis a Domino, ita Verbi et inde cultus, influat in caelum et ibi ab angelis recipiatur; tum quod mediate per illud sanctum, ut et immediate influat a Domino sanctum ad bonos spiritus qui apud hominem, qui in lectione Verbi aut in cultu inde est; hoc sanctum vocatur sanctum externum, et cum influit apud hominem sistit repraesentativa secundum correspondentias apud hominem illum; ex his videri potest quomodo se habet cum intermediatione quam `Moscheh' nunc repraesentat, et cum ministerio quod `Jehoschua,' quod nempe sanctum externum sit intermedium, et repraesentativum quod est ultimum ordinis sit ministerium. At sciendum quod talis sit influxus Divini Veri [ut] non cadat in ideam humanam nisi illustratam Domino; homo enim non aliter appercipit quam quod sanctum Verbi et sanctum cultus influat ab homine ad Dominum; sed is ordo est ordo inversus, et vocatur influxus physicus, qui quod sit apparens et nullatenus realis, videantur quae in locis citatis, n. 9223, 9227 fin., ostensa sunt. @1 seu$ @2 i seu mediantem$ @3 repraesentabat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church