Arcana Coelestia (Elliott) n. 9421

Previous Number Next Number See English 

9421. `Et ad seniores dixit': quod significet illos qui in solo sensu externo, constat ex significatione `seniorum' quod sint qui: in solo sensu externo; quod `seniores' populi Israelitici illos hic repraesentent, est quia capita populi erant, et sic repraesentabant omnem populum, qui quod in sensu Verbi externo absque interno esset, saepius prius ostensum est; Moscheh enim cum ascendebat ad montem, repraesentabat sanctum Verbi externum, quod est intermedium seu {1}medium inter sanctum ejus internum et inter repraesentativum quod est sensus externi, n. 9414, 9419; inde sequitur quod `seniores' qui sederent infra montem, ita separati a Moscheh repraesentarent solum sensum externum, dixit enim illis Moscheh `Sedete nobis in hoc, donec revertamur ad vos.' @1 medians$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church