943. Qui in vita corporis pro fine habuerunt meras voluptates, et solum amarunt indulgere genio, et vivere in lautitiis et opiparis, sibi solis et mundo studentes, Divina pro nihilo reputantes, absque fide et charitate, post mortem in vitam similem ei quam habuerunt in mundo, primum introducuntur; est locus antrorsum ad sinistrum, aliquantum profunde; ubi nihil nisi quam voluptates, ludi, saltationes, (x)comessationes, confabulationes; illuc feruntur tales, et tunc non aliter sciunt quam quod in mundo sint: sed scena mutatur; post aliquam moram temporis deferuntur in infernum sub natibus quod est mere excrementitium; nam talis voluptas quae mere corporea est, in excrementitium in altera vita vertitur; vidi ibi portantes stercora, et lamentantes.