9452. Dominus ex Divina Misericordia regenerat hominem quod fit ab ejus infantia usque ad ultimum vitae in mundo, ac postea in aeternum; sic ex Divina Misericordia abducit hominem a malis et falsis et ducit (x)ad fidei vera et amoris bona, et dein tenet eum in illis; ac postea ex Divina Misericordia elevat eum ad Se in caelum, et felicem reddit; haec sunt quae intelliguntur per remissionem peccatorum ex misericordia. Qui credunt quod peccata aliter remittantur, prorsus falluntur; immisericordiae enim foret videre multitudinem hominum in infernis, et non salvare, si aliter fieri potuisset; cum tamen Dominus est ipsa Misericordia, ac nullius mortem vult, sed ut vivat.