9454. Hae sunt quae intelliguntur apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13;
`ex sanguinibus' sunt qui contra bona fidei et charitatis, `ex voluntate carnis' sunt qui in malis ex amoribus sui et mundi, `ex voluntate viri' sunt qui in falsis inde, `nasci a Deo' est regenerari; quod nemo possit venire in caelum nisi regeneretur, apud eundem, Amen, amen dico tibi, Nisi quis regeneretur denuo, non potest videre regnum Dei: amen, amen dico tibi, Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei, iii 3, 5;
`generari ex aqua' est per verum fidei, et `generari ex spiritu' est per bonum amoris. Ex his nunc constare potest quinam sunt quibus remissa sunt peccata, et quinam quibus non remissa.
CAPUT XXV 1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 2. Loquere ad filios Israelis, et accipiant Mihi collectam, a cum omni viro quem sponte movit cor ejus, accipiatis collectam Meam. 3. Et haec collecta quam accipietis a cum illis, aurum et argentum et aes. 4. Et hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et linum byssinum, et lana caprarum. 5. Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, et ligna schittim. 6. Oleum luminari, aromata oleo unctionis, et suffimento aromatum. 7. Lapides schoham, et lapides impletionum ephodo et pectorali. 8. Et faciant Mihi sanctuarium, {1}ut habitem in medio illorum. @1 et IT$ 9. Secundum omne quod Ego monstro tibi, formam habitaculi, et formam omnium vasorum ejus, ac ita facietis. 10. Et faciant arcam lignorum schittim, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, ac cubitus {1}et dimidius latitudo ejus, ac cubitus et dimidius altitudo ejus. @1 ac IT$ 11. Et obduces illam auro puro, ab intra et ab extra obduces illam; et facies super illam limbum auri circumcirca. 12. Et fundes ei quattuor annulos auri, et dabis super quattuor annulos ejus; et duo annuli super latere ejus uno, et duo annuli super latere ejus altero. {1}13. Et facies vectes lignorum schittim, et obduces illos auro. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ 14. Et induces vectes in annulos super lateribus arcae, ac portandum arcam in illis. 15. In annulis arcae erunt vectes, non removebuntur ab ea. 16. Et dabis ad arcam testimonium, quod dabo ad te. 17. Et facies propitiatorium auro puro, duo cubiti et dimidius longitudo ejus, et cubitus et dimidius latitudo ejus. 18. Et facies binos cherubos, auro solido facies illos, a duabus extremitatibus propitiatorii. 19. Et fac cherubum unum ab extremitate hinc, et cherubum unum ab extremitate illinc; ex propitiatorio facietis cherubos super duabus extremitatibus ejus. 20. Et erunt cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis super propitiatorium; et facies eorum viri ad fratrem suum; ad propitiatorium erunt facies cheruborum. 21. Et dabis propitiatorium super arcam desuper, et ad arcam dabis testimonium, quod dabo ad te. 22. Et conveniam tibi ibi, et loquar tecum desuper propitiatorio ab inter binos cherubos qui super arca testimonii, omne quod praecipiam tibi ad filios Israelis. 23. Et facies mensam lignorum schittim, duo cubiti longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus, et cubitus et dimidius altitudo ejus. 24. Et obduces illam auro puro, et facies ei limbum auri circumcirca. 25. Et facies ei clausuram palmi circumcirca; et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca. 26. Et facies ei quattuor annulos auri, et dabis annulos super quattuor angulos qui quattuor pedibus ejus. 27. E regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus ad portandum mensam. 28. Et facies vectes lignis schittim, et obduces illos auro, et portabitur illis mensa. 29. Et facies scutulas ejus, et acetabula ejus, et scutellas ejus, et (x)scopulas ejus, quibus integetur; auro puro facies illa.{1} @1 levit. xxiv 5, 6, 7, Num. iv 7, 8 is written below this v. cp n. 9544$ 30. Et dabis super mensam panem facierum ad facies Meas jugiter. 31. Et facies candelabrum auro puro, solidum fiet candelabrum, scapus ejus, et calamus ejus, scyphi ejus, malogranata ejus, et flores ejus, ex illo erunt. 32. Et sex calami exeuntes ex lateribus ejus, tres calami candelabri et latere ejus uno, et (x)tres calami candelabri ex latere ejus altero. 33. Tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos; et tres scyphi amygdalati in calamo uno, malogranatum et flos; ita sex calamis exeuntibus ex candelabro. 34. Et in candelabro quattuor scyphi amygdalati, malogranata ejus et flores ejus. 35. Et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, et malogranatum sub duobus calamis ex eo, sex calamis exeuntibus ex candelabro. 36. Malogranata eorum et calami eorum ex eo erunt omnia ejus, solidum unum auro puro. 37. Et facies lucernas ejus septem; et ascendere faciat lucernas ejus, et illuminet e regione facierum ejus. 38. Et forcipes ejus et trullas ejus auro puro. 39. Talentum auri puri {1}faciet illud cum omnibus vasis illis. @1 facies IT$ 40. Et vide et fac in forma eorum quam tu videre factus es in monte.