Arcana Coelestia (Elliott) n. 946

Previous Number Next Number See English 

946. Locutus cum spiritibus de eo quod forte pauci credituri sint tot et talia dari in altera vita, ex causa quod homo non alium conceptum habeat de vita sua post mortem quam communissimum quendam obscurum, qui est nullus, in quo se confirmarunt ex eo quod animam aut spiritum non oculis videant; et quod docti, tametsi aiunt quod anima aut spiritus sit, usque quis inhaerent vocibus fictis et terminis qui intellectum rerum magis obscurant: immo exstinguunt, et quia student sibi et mundo, raro communi et caelo: adhuc minus quam sensuales homines credant. Spiritus cum quibus locutus mirati sunt quod homo talis sit, cum tamen sciat quod in ipsa natura et in unoquovis ejus regno dentur tot mirabilia et varia quae ignorat; ut pro exemplo solum in aure interna humana, de qua integer liber stupendis et inauditis impleri posset, quibus unusquisque fidem habet; at si de mundo spirituali ex quo omnia et singula quae sunt in naturae regnis existunt, aliquid dicitur vix aliquis credit, ex causa, ut dictum, praeconceptae et confirmatae opinionis quod nihil sit quia non videt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church