Arcana Coelestia (Elliott) n. 9476

Previous Number Next Number See English 

9476. `Lapides schoham, et lapides impletionum': quod significet vera et bona spiritualia in genere, constat ex significatione `lapidum schoham' quod sint vera fidei quae ex amore, seu vera spiritualia, nam vera fidei quae ex amore sunt vera spiritualia, et ex significatione `lapidum impletionum' quod sint bona fidei, seu bona spiritualia; quod `lapides impletionum' sint bona fidei, et `lapides schoham' sint vera fidei, est quia lapides impletionum erant pro pectorali, et per pectorale super ephodo significabatur bonum fidei seu bonum spirituale; at lapides schoham erant super umeris ephodi, et per `umeros ephodi' {1}significantur vera fidei seu vera spiritualia; quod per lapides pretiosos in Verbo significentur vera et bona fidei, seu vera et bona spiritualia, videatur n. 114, 643, 3858, 6335, 6640; et quia vera et bona fidei significantur per lapides pretiosos, etiam per illos significatur intelligentia et sapientia, nam intelligentia est ex veris fidei, et sapienti ex bonis fidei; {2}ita apud Ezechielem, Plenus sapientia, et perfectus pulchritudine; in Eden horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum, rubinus, topazius adamas, tarshish, schoham, xxviii 12, 13, 15;

ibi de rege Tyri, per quem significatur intelligentia ex cognitionibus veri fidei, n. 1201. @1 significantur altered to significabantur$ @2 ut constare potest$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church