Arcana Coelestia (Elliott) n. 9479

Previous Number Next Number See English 

9479. '{1}Et' faciant Mihi sanctuarium': quod significet repraesentativum Domini, ita caeli, constat ex significatione `sanctuarii' quod sit Dominus, et quod sit caelum, hic autem repraesentativum Domini et caeli, quoniam tabernaculum fuit, factum ex lignis, et circumtectum aulaeis; quod non sanctuarium potuit esse nisi per repraesentationem; sanctuarium enim est ipsum sanctum, et nihil sanctum {2} quam {3}solum Divinum, ita solus Dominus, n. 9229. Quod caelum sit sanctuarium, est quia caelum est caelum ex Divino ibi, nam angeli qui ibi, quantum ex Divino Domini habent, tantum faciunt caelum, quantum autem ex se, tantum non faciunt caelum; inde patet quomodo intelligitur quod Dominus sit omne in omnibus caeli; quod Dominus in Suo, ita in Divino habitet apud angelos ita in caelo, videatur n. 9338 fin. Quod sanctuarium in supremo sensu sit Dominus, quia Ipse solus 2 sanctus, et id solum sanctum quod procedit ab Ipso, tum quod sanctuarium sit caelum, et quoque Ecclesia, et quod sanctuaria sint quae in caelo et in Ecclesia a Domino sunt, constat a locis in Verbo ubi `sanctuarium' et `sanctuaria' dicuntur, ut apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, (x)Dispergam eos in terras, et ero illis in sanctuarium exiguum in terris quo venient, xi 16;

ibi `sanctuarium' pro Ipso Domino, nam Dominus Jehovih et Jehovah in Verbo est Dominus, n. 9373 apud Esaiam, Prospice e caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et decoris Tui, lxiii 15:

apud Jeremiam, Sicut thronus gloriae, altitudo ab aeterno, locus sanctuarii, xvii 12:

ibi `habitaculum sanctitatis' et `sanctuarium' pro caelo: apud Esaiam, 3 Parum abest, quin (x)possederint populum sanctitatis Tuae, hostes nostri conculcarunt sanctuarium Tuum, lxiii 18:

apud Jeremiam, Gentes venerunt in sanctuarium Ipsius, Threni i 10:

apud eundem, Deseruit Dominus altare Suum, abominatus est sanctuarium Suum, Threni ii 7:

apud Ezechielem, Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego profanaturus sanctuarium Meum, magnificentiam roboris vestri, desiderium oculorum vestrorum, xxiv 21:

apud Moschen, Dabo urbes vestras vastitatem, et desolabo sanctuaria vestra, Lev. xxvi 31;

ibi `sanctuarium' pro Ecclesia, et `sanctuaria' pro illis quae Ecclesiae. Ex his constat unde {4}est quod tabernaculum dicatur sanctuarium, nempe ex eo quod per id repraesentatum fuerit caelum (c)et Ecclesia, et quod per sancta ibi repraesentata (x)fuerint Divina quae ex Domino in caelo et in Ecclesia. @1 Ut AIT$ @2 i est$ @3 solummodo$ @4 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church