9496. `Et facies vectes lignorum schittim': quod significet potentiam inde, constat ex significatione `vectium' quod sint potentia quae veri ex bono, de qua sequitur, et ex significatione `lignorum schittim' quod sint bonum meriti {1}quod solius Domini, de qua supra n. 9472, 9486. Hic nunc dicendum est unde id quod per arcam et habitaculum repraesentari potuerit caelum, et tunc per limbum arcae terminatio, {2}per angulos firmitudo, per annulos conjunctio {3} boni cum vero, et per vectes potentia; ostensum est quod universa natura, ita omnia et singula (t)quae ibi in ordine, sint repraesentativa regni Domini, hoc est, caeli et caelestium quae ibi, n. 9280; ostensum etiam est quod universum caelum referat unum hominem, {4}et quod ideo caelum Maximus Homo {5}dictum sit, n. 9276 fin; ex quibus nunc sequitur quod omnes formae per quas repraesentantur caelestia se referant ad formam humanam, et secundum congruentiam cum (c)illa significent; inde nunc patet unde est cum arca significat caelum ubi Dominus, quod limbus ibi (x)significet terminationem, latera bonum cum quo conjungendum {6} verum, anguli firmitudinem, annuli ipsam conjunctionem, et vectes potentiam; vectes enim se referunt ad bracchia apud hominem, unde quoque simile cum bracchiis significant, annuli se referunt ad ginglymos seu acetabula ubi conjunctio bracchiorum cum pectore, anguli ad {7}ipsas eminentias, ubi illa conjunctio, latera ad partem pectoralem seu thoracicam, limbus ad circumferentiam in qua terminatio; inde constare potest quod per `vectes' significetur potentia sicut per bracchia; quod `bracchia' et `manus' sint potentia, videatur n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7188, 7189, 7205, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133, et quod per latera {8}simile quod per partem pectoralem seu thoracicam corporis, nempe bonum, nam inibi est cor et pulmo, et per `cor' significatur bonum caeleste, et per pulmonem bonum spirituale, n. 3883-3896, 9300; inde patet quod per `annulos' significetur simile quod per ginglymos seu juncturas pectoris cum umeris, et umerorum cum bracchiis, nempe conjunctio boni cum vero, et quod per `angulos' firmitudo, nam ibi {9}se exserit robur corporis, cui robur et potentia existit per bracchia; ex his constare potest unde est quod formae naturales non vivae similia {10}repraesentent cum formis vivis, seu cum formis in humano corpore, quod nempe inde, quia caelum refert unum hominem, et quae in caelo referunt illa quae apud hominem, ut {11}videri potest ex illis quae de correspondentia hominis cum Maximo Homine seu cum caelo, fuse ostensa sunt, videantur citata n. 9276 fin. Sicut vectes quibus portabatur arca, significabant potentiam, ita 3 quoque vectes quibus firmabantur portae urbium, ut constat a sequentibus his locis: apud Hoscheam, Incidit gladius in urbes ejus, et consumit vectes ejus, xi 6;
`gladius' pro vero pugnante contra falsum, `urbes' pro doctrinalibus, `vectes' pro potentia: apud Esaiam, Propter vos misi in Babelem, et dejiciam vectes omnes, xliii 14: apud Jeremiam, Fortes Babelis sedent in munitionibus, oblivioni data est potentia eorum, fracti sunt vectes ejus, li 30:
apud Amos, Frangam vectem Damasci, i 5:
apud Esaiam, Portas aeris confringam, et vectes ferri concidam, xlv 2: similiter apud Davidem, Ps. cvii 16: apud Jeremiam, Non portae, {12}nec vectes illi; solitarii habitant, xlix 31: apud Ezechielem, Omnes habitant sine muro, nec vectes et portae illis, xxxviii 11: apud Jeremiam, Subsederunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Threni ii 9:
apud Davidem, Collauda, Zion, Deum tuum, nam firmat vectes portarum tuarum, Ps. cxlvii [12,] 13;
in illis locis {13} `urbes' significant doctrinalia, {14}n. (x)2449, 2712, 3216, 4492, 4493, `portae' firmitudinem et tutationem, et `vectes' potentiam quae est veri ex bono; quod omnis potentia sit veri, sed veri quod ex bono, videatur n. 6344, (x)6423, 8200, 8304, 9133, 9327, 9410. @1 ita bonum$ @2 After vero,$ @3 i quae$ @4 quare$ @5 vocatur$ @6 i est$ @7 ipsam eminentiam$ @8 sicut per partem pectoralem seu thoracicam significetur bonum; quod per hanc partem in homine significetur bonum, est quia$ @9 robur corporis se exserit e pectore, cui robur est per brachia$ @10 repraesentent altered to repraesentare possint$ @11 constare$ @12 non vectes illis IT$ @13 i (m)dicuntur vectes portarum, qui vectes simile significant cum vectibus quibus portabatur arca,(n)$ @14 In A these references are an interpolation; after doctrinalia follows: quae firmantur et tutantur per vera ex bono; portae inde sunt firmitudo et tutatio, quae doctrinae per vera ex bono; et vectes sunt potentia$