Arcana Coelestia (Elliott) n. 9511

Previous Number Next Number See English 

9511. `A duabus extremitatibus propitiatorii': quod significet bonum caeleste et bonum spirituale, constat ex significatione `cherubi ab una extremitate' quod sit aditus (x)per bonum caeleste, et a significatione `cherubi ab altera extremitate' quod sit aditus per bonum spirituale; simile hic per duas extremitates significatur, quod per dextram et sinistram Domini; per dextram significatur bonum amoris caelestis, quod est bonum amoris in Dominum, et per sinistram {1} significatur bonum amoris spiritualis, quod est bonum amoris erga proximum; inde quoque omnia quae a dextra parte hominis correspondent bono caelesti, et quae a sinistra bono spirituali, nam omnia quae apud hominem correspondent caelo; illi qui in bonis illis sunt intelliguntur per `sedere a dextris et sinistris Domini' apud Marcum, Sedere ex dextris Meis et ex sinistris Meis non est Meum dare, sed quibus paratum est, x 40;

`dare illis quibus paratum est' significat donare illis ex misericordia, qui in bono vitae et fidei sunt, n. 9305, ita qui in bono caelesti et in bono spirituali. @1 i Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church