Arcana Coelestia (Elliott) n. 9543

Previous Number Next Number See English 

9543. `Et portabitur illis mensa': quod significet inde consistentia, constat ex significatione `portari' quod sit existere et subsistere, de qua supra n. 9540, ita quoque consistere, et ex significatione `mensae' quod sit receptaculum caelestium, de qua n. 9527. Ita describitur caelum intimum seu tertium quoad receptionem boni a Domino, panes enim facierum sunt bonum caeleste quod a Domino, et mensa super qua illi panes, est receptaculum illis boni. Sed singula secundum rei existentiam exponere, non licet, quoniam perplurima quae sunt in caelesti regno Domini non cadunt in ideam cogitationis humanae, et vix in ideam cogitationis spirituum angelicorum qui in ultimo caelo; fundantur enim omnia quae in caelesti regno Domini, super bono quod amoris et non super vero quod fidei; per bona quae amoris etiam inter se loquuntur, et non per vera quae fidei sicut illi in spirituali Domini regno sunt, videantur citata n. 9277. Regnum caeleste Domini est intimum seu tertium caelum, in 2 quo quod sint incomprehensibilia et ineffabilia, seu quae nusquam in alicujus mentem venerunt, et nusquam oculus vidit et auris audivit, notum est; quapropter (c)ea quae in (c)illo caelo existunt, coram spiritibus infra sistuntur per repraesentativa, ex quibus aliqua idea formatur de incomprehensibilibus et ineffabilibus quae ibi; eadem repraesentata sunt in mundo per arcam, propitiatorium, cherubos, mensam super qua panes facierum, et per candelabrum;{1} per illa {2}sistuntur omnia quae in eo regno {3}et per habitaculum et atrium tentorii, {4}perque aulaea et vela {5}ibi, repraesentata sunt quae in (t)regno spirituali Domini, quod est caelum secundum seu medium. @1 i et$ @2 sistentur IT$ @3 ut$ @4 et per$ @5 eorum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church