9569. `Et facies lucernas ejus septem': quod significet sancta spiritualia inde, constat ex significatione `lucernae' quod sit fides ac intelligentia veri, quae a solo Domino, de qua n. 9548, ita spirituale, nam Divinum Verum, quod a Domino, per quod fides, intelligentia, et sapientia, est spirituale; et ex significatione `septem' quod sint sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268. Quod lucernae essent numero septem, {1}erat quia Divinum Verum, ex quo fides, intelligentia, et sapientia, est quod sanctum vocatur, ex causa quia a Divino Bono Divini Amoris Domini procedit, et Divinum Bonum Divini Amoris est quod sanctificat; inde erat quod {2}sanctificationes per oleum fierent, sicut sanctificatio tentorii, et omnium quae ibi, altaris, Aharonis et filiorum ejus, atque vestium eorum, postea regum, unde uncti vocati sunt; `oleum' enim significat bonum amoris, n. 886, 3728, 4582, 4638. @1 est$ @2 per oleum sanctificarentur tentorium et omnia quae ibi, Altare, ipse Aharon et filii ejus, atque eorum vestes, et postea Reges$