Arcana Coelestia (Elliott) n. 9582

Previous Number Next Number See English 

9582. In statu vigili ducebar quoad spiritum per angelos a Domino ad quandam tellurem in universo, comitantibus spiritibus quibusdam ex hoc orbe; progressio fiebat dextrorsum et perstabat duabus horis. Circa finem mundi nostri solis apparuit primum nubes candicans sed densa, et post illam fumus igneus ascendens ex magno hiatu; erat ingens vorago separans ab illa parte mundum nostrum solarem a mundis quibusdam caeli siderei; igneus ille fumus ad satis multam distantiam apparuit. Trans illum medium ferebat, et tunc apparuere subter in hiatu illo seu in voragine perplures homines, qui erant spiritus (spiritus enim apparent omnes in humana forma et actualiter sunt homines, n. 322, 1881;) audivi etiam illos ibi inter se loquentes; sed unde essent et quales, non scire dabatur; unus tamen ex illis mihi dicebat quod essent custodiae ne (x)spiritus transeant ab hoc mundo in quendam alterum qui in universo, absque data copia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church