Arcana Coelestia (Elliott) n. 959

Previous Number Next Number See English 

959. Expergefactus sum nocte e somno et audivi spiritus circum me qui in somno vellent mihi insidiari, at mox insopitus somnium triste habui; sed expergefactus, subito aderant spiritus punitores, quod miratus, et miserabiliter puniebant spiritus qui mihi in somno insidiati sunt, inducendo iis quasi corpora, quae visa, et corporeos sensus, et sic eos per violentas collisiones partium cis et retro cum inductis per renisus doloribus torquebant; animus erat punitoribus eos, si potuissent, necandi, inde violentia maxima. Erant plurima parte sirenes, de quibus n. 831; punitio perstabat diu, et pergebat circum me ad cohortes plures; et quod miratus, inveniebantur omnes quae insidiatae, tametsi se occultare vellent: quia sirenes erant, multis artibus eludere tentabant poenam sed non potuerant; nunc se surripere volebant in naturam interiorem, nunc inducere quod alii essent, nunc derivare poenam in alios per translationes idearum, nunc mentitae infantes quos cruciarent, nunc spiritus bonos, nunc angelos, praeter plura alia, sed usque incassum. Quod tam graviter punirentur, miratus sum, sed perceptum quod tale sit inorme, ex necessitate, quod homo tuto dormire debeat; quod nisi fieret, humanum genus periret, inde ex necessitate tanta poena: perceptum quod etiam simile fiat circa alios homines, quos in somno insidiose invadere conantur, tametsi homo hoc nescit; cui enim cum spiritibus loqui non datum est, et sensu interno cum illis esse, nihil tale audire minus videre potest, cum tamen usque similia circa alios existunt: Dominus quam maxime custodit hominem cum dormit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church