Arcana Coelestia (Elliott) n. 9595

Previous Number Next Number See English 

9595. `Decem aulaea': quod significet omnia vera ex quibus, constat ex significatione `decem' quod sint omnia, de qua n. 4638; {1} inde decima pars, quae est unum aulaeum, est quantum satis, n. 8468, 8540; et ex significatione `aulaeorum' seu cortinarum, quod sint vera interiora fidei quae intellectualis novi; per `habitaculum' enim significatur caelum medium seu secundum, quod est caelum ex receptione Divini Veri quod ex Divino Bono Domini, ut supra n. 9594 ostensum est; inde aulaea seu cortinae quibus id construebatur et tegebatur sunt vera fidei quae intellectualis novi; quod sint vera interiora: est quia vera exteriora significantur per aulaea ex capris pro tentorio quod circum circa, de quibus etiam in hoc capite. Quod aulaea seu cortinae sint vera fidei quae illis qui in regno 2 spirituali Domini, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Esaiam, Canta, sterilis, non pepererat; quia multi filii desolatae prae filiis maritatae; amplificata locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum extendant; longos fac funes, quia dextram et sinistram erumpes, et semen tuum gentes hereditabit, liv 1-3;

agitur ibi de Ecclesia instauranda apud gentes, quae dicitur `sterilis non peperit' ex eo quia absque veris ex Verbo, n. 9325, {2} `cui dicuntur multi filii prae filiis maritatae' {3}quia multa vera prae veris Ecclesiae prioris devastatae, {4}`filii' enim sunt vera, {5} n. 489, 491, 533, 1147, 3373, 3704, `amplificare locum tentorii' pro sanctum cultus ex bono amoris, n. 3312, (x)4391, 4599, `cortinas habitaculorum extendere' pro sanctum cultus ex veris fidei: apud Jeremiam, Devastata est tota terra, subito devastata sunt tentoria Mea, momento cortinae Meae, iv 20;

'terra quae devastata' pro Ecclesia, n. 9325, `devastata tentoria' pro sancto cultus ex bono amoris, `devastatae cortinae' pro (d)sancto cultu ex veris fidei: apud eundem, 4 Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi; filii Mei exiverunt a Me, et non illi; non tendens amplius tentorium Meum, {6}et erigens cortinas Meas, quoniam stulti facti sunt pastores, x 20, 21;

similiter: apud eundem, Surgite et ascendite contra Arabiam, et devastate filios Orientis; tentoria et greges eorum {7}sument, cortinas eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum {8}auferent sibi, xlix 28, 29;

'Arabia et filii Orientis' pro illis qui in cognitionibus boni et veri sunt, n. 3249, '{9}sumere tentoria et greges' pro bona interiora Ecclesiae, n. 8937, {10}'sumere cortinas' pro vera interiora Ecclesiae, 'vasa eorum' pro vera exteriora Ecclesiae, n. 3068, 3079, `camelos' pro scientifica {11}communia, n. 3048, 3071, 3143, 3145 apud Habakuk, Sub Aven vidi tentoria Kuschanis; commotae sunt cortinae Midianis, iii 7;

`cortinae Midianis' pro veris apud illos qui in simplici bono, n. 3242, 4756, 4788, 6773, 6775. 5 Ex his patet quid intelligitur apud Davidem, Jehovah, gloriam et honorem induisti; Qui operit Se luce quasi veste, extendit (x)caelos sicut cortinam, Ps. civ 1, 2;

`operire Se luce sicut veste' pro Divinis Veris; quod `lux' sit verum, videatur n. 9548, {12} quod etiam `vestis,' n. 4545, 4763, 5319, 5954, 9093, 9212, 9216, inde `extendere caelos sicut cortinam' est amplificare caelos per influxum veri Divini, unde intelligentia et sapientia; quod {13}'extendere et expandere caelos' praedicetur (m)de intellectuali novo seu regenerato, videatur in articulo nunc sequente {14}9596 ad fin.(n) @1 i et$ @2 i et$ @3 pro quod ei$ @4 quod filii sint$ @5 i videatur$ @6 aut$ @7 sumant AIT$ @8 auferant IT$ @9 devastare$ @10 cortinas eorum$ @11 in communi$ @12 i et$ @13 id$ @14 Before nunc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church