Arcana Coelestia (Elliott) n. 9603

Previous Number Next Number See English 

9603. `Mensura una omnibus aulaeis': quod significet statum rei similem, constat ex significatione `mensurae' quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; inde `mensura una omnibus aulaeis' est status rei similis omnibus veris. Per statum rei similem, cum dicitur de veris fidei in regno spirituali, intelligitur quod omnia spectent bonum, et per bonum spectent Dominum, a Quo; nam vera quae non ita spectant non sunt vera fidei, {1}proinde nec vera Ecclesiae aut caeli; vera quae alio spectant, quidem in externa forma possunt apparere sicut vera, sed non sunt vera, sunt enim absque vita, nam vita veri est bonum, et bonum est a Domino, Qui solus vita; vera alio spectantia sunt sicut membra corporis absque anima, quae non sunt membra alicujus corporis, quia sunt inanimata et sic nullius usus. Quod mensura significet statum rei quoad verum, et quoque 2 statum rei quoad bonum, patet a locis in Verbo ubi agitur de mensurationibus novae {2} Hierosolymae, et quoque novi templi; per novam seu sanctam Hierosolymam significatur Nova Domini Ecclesia, similiter per templum; quapropter per mensuras eorum significantur status quoad verum et quoad bonum, ut apud Johannem, Angelus calamum habebat aureum ut metiretur sanctam Hierosolymam, et portas ejus, et murum ejus; et mensus est urbem calamo in stadiis duodecies mille; mensus est murum ejus centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli, Apoc. xxi 15-17;

quod mensurae hic significent status quoad bonum et verum, manifeste patet, nam `sancta Hierosolyma' est Nova Domini Ecclesia, `portae et murus ejus sunt vera fidei tutantia, `duodecies mille' sunt omnia vera et bona in complexu, similiter centum quadraginta quattuor, n. 7973, hic enim numerus (t)simile significat cum numero duodecim, quia {3}exsurget a duodecim multiplicatis in duodecim; quod duodecim sint omnia vera et bona {4} in complexu, videatur n. 577, 2089, 2129 fin., 2130 fin., 3272, 3858, 3913; `mensura hominis, hoc est, angeli' significat talem (d)esse statum Ecclesiae et caeli quoad {5}bona amoris et vera fidei, `homo' enim est Ecclesia, et `angelus' est caelum; nisi sciretur quid sancta Hierosolyma, quid ejus {6}portae et murus, quid numerus duodecies mille {7}in stadiis, et mensura muri centum quadraginta quattuor, tum quid mensura, {8} quid homo, et quid angelus, quis usquam sciret {9}quod mensura urbis esset duodecies mille in stadiis, et mensura muri 144 cubitorum esset mensura hominis, hoc est, angeli? 3 Simile per mensurationem significatur apud Sachariam, Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce vir cujus in manu funiculus mensurae; dixi, Quo tu vadis? qui dixit, Ad metiendum Hierosolymam ut videam quanta latitudo ejus, et quanta longitudo ejus, ii 5, 6 [A.V. 1, 2]:

tum apud Ezechielem, Ubi vir cui calamus mensurae {10}, mensus est {11}domos novae urbis, ut et templum, quoad muros, parietes, portas, substructiones, limina, fenestras, gradus, de quibus ibi (x)xl-xlii;

nisi ibi mensurationes significarent status rei quoad verum et bonum, talia nequaquam {12}memorata fuissent. Per `mensurare' in communi significatur status veri et boni: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Si mensurabuntur caeli sursum, et pervestigabuntur fundamenta terrae deorsum, ecce usque Ego reprobabo semen Israelis propter omne quod fecerunt; ecce dies venientes quibus aedificabitur urbs Jehovae, et exibit amplius linea mensurae super collem Gareb, et circuibit ad Goah, xxxi 37, 38, 39:

tum apud Esaiam, Quis mensus est pugillo aquas, et (x)caelos spithama expendit, et complexus est trientali pulverem terrae, et appendit in lance montes, et colles in libra? xl 12. @1 ita$ @2 i seu Sanctae$ @3 exsurgit$ @4 i fidei$ @5 vera et bona$ @6 porta AIT$ @7 et numerus$ @8 i et$ @9 quid significat quod mensura urbis duodecies mille in stadiis, et mensura muri centum et quadraginta quatuor cubitorum, esset mensura hominis. Similiter$ @10 i in manu$ @11 aedificia$ @12 per mensurationes et per numeros designarentur; per mensuras et mensurationes etiam status veri et boni, quae Ecclesiae et coeli, significantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church