9610. `Suscepta erunt loramenta, quodvis ad alterum': quod significet conjunctionem utrinque (x)omnimodam, constat ex significatione `loramentorum' quod sint conjunctio, de qua supra n. 9605: quae utrumque omnimoda significatur per susceptionem unius ab altera mutuo et vicissim, cum enim susceptio mutuo et vicissim fit conjunctio (x)omnimoda fit.