Arcana Coelestia (Elliott) n. 9637

Previous Number Next Number See English 

9637. `Et cubitus et dimidius [cubitus] latitudo asseris unius': quod significet verum inde conjungens quantum satis, constat ex significatione `unius et dimidii' quod sint plenum, de qua n. 9487-9489, ita quoque quantum satis, nam hoc est plenum; quod verum illud sit inde, hoc est, ex bono, quod significatur per `asseres {1} ex lignis schittim,' n. 9634, 9635, est quia omni bono est suum verum, et omni vero est suum bonum; bonum absque vero non apparet, et verum absque bono non existit, nam verum est forma boni, et bonum est esse veri; ex forma habet bonum ut appareat, et ex esse habet verum ut existat, similiter se hoc habet sicut flamma et lux, flamma absque luce non apparet, quapropter a se emittit lucem ut appareat, et lux absque flamma non existit; similiter se habet cum voluntario hominis et ejus intellectuali, voluntarium non apparet absque intellectuali, et intellectuale non existit absque voluntario; consimiliter sicut se habet cum bono et vero, seu cum flamma et luce, seu cum voluntario et intellectuali, etiam se habet cum amore et fide, nam omne bonum est amoris, et omne verum est fidei ex amore {2}; et voluntarium hominis dicatum est receptioni boni quod amoris, ac intellectuale receptioni veri quod fidei; `etiam' flamma (o)seu ignis vitae est amor, et lux vitae est fides. @1 asserem$ @2 inde$ @3 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church