Arcana Coelestia (Elliott) n. 9639

Previous Number Next Number See English 

9639. `Combinatae quaevis ad alteram': quod significet inde conjunctionem Domini cum illis qui in eo caelo, constat ex significatione `combinari' cum de potentia quae significatur per manus, quod sit conjunctio per verum ex bono, ita cum illis qui in eo caelo; omnes enim qui in caelo sunt vocantur potentiae, et quoque sunt potentiae ex eo quod sint receptiones Divini Veri quod a Domino; ideo quoque per angelos in Verbo significantur vera Divina, n. 8192; Divinum Bonum procedens a Domino est quod omnes in caelo conjungit, nam universale regnans in Divinis Veris est Divinum Bonum, et quod universaliter regnat, hoc conjungit; haec conjunctio est quae significatur per `combinationem manuum asseris cujusvis unius ad alteram.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church