Arcana Coelestia (Elliott) n. 9643

Previous Number Next Number See English 

9643. `Et quadraginta bases argenti': quod significet plenariam sustentationem per verum, constat ex significatione `quadraginta' quod sint plenarium, de qua n. 9437, ex significatione `basium' quod sint sustentatio, bases enim {1} sustentant, et ex significatione `argenti' quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. Quod bases {2} ex argento, et asseres obducti {3} auro, erat causa quia per `asseres' significatur bonum, n. 9634, et per `bases' verum, et bono est potentia et (o)sic sustentatio per verum; quod bono sit potentia per verum, videatur, n. 6344, (x)6423, 9327, 9410, et quod `aurum' sit bonum, ac `argentum' verum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510; quod bono sit potentia per verum, est quia verum est forma boni, et bonum sic habet quale, nam ubi quale ibi forma {4}, ita habet per quod operari potest in aliud, hoc vel illo modo; inde est quod bono sit facultas, sed non determinata nisi per verum; facultas determinata est potentia actualis; proinde {5} potentia sustentans. [2] Bases etiam correspondent pedibus et plantis pedum in homine in genere ossibus, quae sustentant omne carneum in corpore, (o)et per pedes et per ossa similiter significatur verum (o)sustentans, et per carneum in corpore bonum (o)quod se per verum sustentat; quod omnia in natura se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, (d)videatur n. 9496; quod caro sit bonum, {6} n. 3813, 6968, 7850, 9127, quod pedes sint naturale, ita verum in potentia a bono n. 5327, 5328, quod corpus sit bonum, n. 6135 {7}, {8} quod ossa sint verum sustentans, n. (x)3812 fin., 8005; [3] inde quoque est quod fundamentum, quod est communis basis, sit verum fidei et {9} ipsa fides, ut constare potest ex locis in Verbo ubi `fundamentum' dicitur, ut apud Esaiam, Annon scitis, annon auditis, annon intelligitis fundamenta terrae? xl 21;

qui non scit quid significatur per `fundamentum' et quid per `terram,' non aliter capit {10} quam quod (x)ima telluris ibi per fundamenta terrae intelligantur, tametsi percipere potest, si attenderit, quod aliud intelligatur {11}, quid enim foret scire, audire, et intelligere fundamenta terrae? inde constare potest {12} quod per `fundamenta terrae' significentur talia quae (t)sunt Ecclesiae; quod `terra' in Verbo sit Ecclesia, patet {13} manifeste a {14} locis in Verbo ubi `terra' nominatur {15}, videantur citata n. 9325; et {16} quod fundamenta ejus sint vera fidei, haec enim Ecclesiae sunt {17} pro fundamentis, ut quoque constare potest adhuc a sequentibus his locis: apud Davidem, Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Ps. lxxxii 5;

quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet: apud eundem, Commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt, et commoverunt se, Ps. xviii 8 [A. V. 7];

`montes' sunt bona amoris, n. 795, 4210, 6435, 8327, `fundamenta' illorum sunt vera fidei: apud Esaiam, Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, xxiv 18 {18}. [4] Quia `fundamentum' est verum fidei, et `urbs' doctrina (o)ejus, ideo etiam in Verbo dicitur `fundamentum urbis' cum intelligitur verum doctrinae; {19} quod `urbs' sit doctrina veri {20}, videatur n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4492, 4493; inde constare potest quid significatur per `fundamenta urbis sanctae Hierosolymae' apud Johannem, Murus urbis sanctae Hierosolymae habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni; fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata, Apoc. xxi 14, 19, 20 {21};

qui non scit quid `sancta Hierosolyma,' quid `urbs,' quid `murus,: quid `fundamentum,' et quid `duodecim apostoli' significant, nihil arcani quod ibi {22} latet, videre potest, cum tamen per `sanctam Hierosolymam' intelligitur Nova Domini Ecclesia, huic nostrae successura {23}, per `urbem' doctrina, per `murum' verum tutans et defendens, per `fundamenta ejus' fidei vera, {24} per `duodecim apostolos' omnia boni amoris et vera {25} fidei in complexu; inde constare potest cur dicitur {26} fundamenta erunt duodecim, et illa omni lapide pretioso exornata lapis (o)enim pretiosus est verum fidei ex bono amoris, n. 114, 3858, 6640, 9476, et duodecim apostoli sunt omnia (o)amoris et fidei in complexu, n. 3488, 3858 fin., 6397; [5] inde patet {27} quid significatur per `fundamenta' ibi, et quoque per `fundamenta' apud Esaiam, Ecce Ego disponens cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua ponant in sapphiris, liv 11;

`sapphiri' sunt vera interiora {28}, n. 9407 apud eundem, Jehovah baculo percutiet Aschurem: tunc {29} erit omni transitus baculi fundamenti, super quo faciet requiescere Jehovah xxx 31, 32;

`baculus fundamenti' est potentia veri; quod `baculus' sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026: et apud Jeremiam, Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum, li 26;

[6] `lapis fundamentorum' pro veris fidei: (m)apud Hiobum, Ubi fuisti cum fundavi terram, indica si nosti intelligentiam; quis posuit mensuras ejus, si scis? super quid bases ejus, aut quis posuit lapidem anguli ejus? cum (x)canerent simul stellae matutae, et clangerent omnes filii Dei, xxxviii 4-7;

qui non scit quid in sensu interno significat `terra,' `mensurae ejus,' `bases ejus,' (o)tum quid `lapis anguli,' `stellae matutae,' et `filii Dei,' {30} nihil arcani inibi videt; credet quod terra sit quae intelligitur, (o)tum ejus fundamentum, mensurae, bases, lapis anguli, (c)ac nesciret {31} (o)prorsus quid sit quod canerent stellae matutae, et clangerent filii Dei; sed e tenebris {32} in lucem veniet qui scit quod `terra' sit Ecclesia, `fundamenta' ejus verum fidei, `mensurae' ejus status boni et veri, `bases ejus' ipsa vera sustentantia, `lapis anguli' potentia veri {33}, `stellae matutae cognitiones boni et veri (o)ex bono, `filii Dei' vera Divina {34}; hi dicuntur clangere cum existunt, illae canere cum exoriuntur.(n) @1 nam bases$ @2 i essent$ @3 ex$ @4 quod ita sit, est quia verum est forma boni, et bonum ex forma habet quale$ @5 et inde$ @6 i videatur$ @7 similiter corpus n. 6135: quod pedes sint verum naturale cui potentia bono, n. 5327, 5328$ @8 i et$ @9 i sic$ @10 autumare potest$ @11 utcunque videt, quod inde non aliquis sensus Ecclesiae existat$ @12 patet$ @13 constat$ @14 in$ @15 dicitur$ @16 inde sciri potest,$ @17 quoniam illa sunt Ecclesiae$ @18 similiter alibi apud Eundem prophetam, Catharactae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, xxiv 18: Apud Davidem, Commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, Psalm xviii 8 [A. V. 7]: et apud Eundem, Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Psalm lxxxii 5, quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae, illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet$ @19 AIT i ut apud Davidem, Apparuerunt alvei aquarum, et revelata sunt fundamenta urbis, ab increpatione Jehovae, Ps. xviii 16 [A.V. 15]. In this Heb [ ] (tebhel) = orbis and not urbis. cp quotations of this v in n. 9818 {16}, A.R. 343, 351, and Sch.$ @20 fidei$ @21 14 ad 20 IT$ @22 in his$ @23 quae post hanc, ita quae nunc instauratur$ @24 i et$ @25 vera et bona$ @26 i quod IT$ @27 constare potest$ @28 i quae a solo Domino$ @29 sic$ @30 i is$ @31 nesciat$ @32 i sicut$ @33 inde$ @34 ipsa vera ex bono$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church