Arcana Coelestia (Elliott) n. 9663

Previous Number Next Number See English 

9663. `Quinque asseribus lateris (x)habitaculi unius': quod significet quo spectat versus caeli interiora, ubi verum in luce, constat ex significatione `quinque' quod sint omnia illius partis, de qua 9604, {1} ex significatione `asserum' quod sint bona sustentantia, de qua n. 9634, et ex significatione `lateris habitaculi' quod sit plaga caeli quo spectatur {2}, `habitaculum' enim est caelum, n. 9596, et `latus' est plaga quo spectatur; quod sit versus interiora ubi verum in luce, i versus meridiem, est quia ter dicuntur eadem, et tertio seu ultimo dicitur ad bina crura versus mare, et latera memorantur tria {3}, primum ad meridiem, vers. 18, secundum ad septentrionem, vers. 20, (x)et tertium ad mare, vers. 22; quod ad meridiem sit ad interiora ubi verum in luce, videatur n. 9642, quod ad septentrionem sit versus exteriora, ubi verum in obscuro, n. 9648, et quod ad mare sit ubi bonum obscuro, n. 9653. @1 i et$ @2 spectans versus illam plagam coeli$ @3 sunt tria, quae supra memorata$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church