Arcana Coelestia (Elliott) n. 9714

Previous Number Next Number See English 

9714. `Et facies altare': quod significet repraesentativum Domini ac cultus Ipsius, constat ex significatione (x)`altaris' quod pro holocaustis et sacrificiis, quod sit repraesentativum Domini, et quia per holocausta et sacrificia significabantur omnia cultus Domini, ideo quoque altare erat {1} repraesentativum cultus Ipsius; sed Dominus non per holocausta et sacrificia sed per illa quae repraesentabantur, quae sunt caelestia amoris (c)et spiritualia fidei, colitur, n. 922, 923, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936. [2] Duo erant per (x)quae Dominus quoad Divinum Humanum repraesentabatur, templum et altare; quod per templum, docet Ipse {2} apud Johannem, Jesus dixit, Solvite templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud; Ipse loquebatur de templo corporis Sui, ii 19, 20 [, 21]:

quod per altare, etiam ex verbis Domini, ubi de templo et simul de altari loquitur, constare potest {3} apud Matthaeum, Stulti et caeci, quia dicitis, Quicumque juraverit per templum, nihil est, quicumque vero juraverit per aurum templi, reus est; utrum majus est, aurum an {4} templum quod sanctificat aurum? Item, quicumque juraverit per altare, nihil est, quicumque vero juraverit per donum quod super illo est, reus est; stulti et caeci, utrum majus est, donum an {4} altare quod sanctificat donum? qui juraverit per altare, jurat per illud et per omne {5} quod super illo est; et qui juraverit per templum, jurat per illud et per Ipsum Qui habitat in eo; et qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui sedet super illo, xxiii 16-22;

inde patet quod sicut templum, ita quoque altare {6} esset repraesentativum Divini Humani Domini, nam simile de altari dicitur quod de templo, nempe quod id sit quod sanctificat donum quod super eo, ita quod altare esset subjectum, (o)a quo sanctificatio, proinde etiam repraesentativum Divini Humani Domini, (o)a quo omne sanctum procedit; sed altare erat repraesentativum Domini {7} quoad Divinum Ipsius {8} Bonum, templum autem {9} quoad Divinum (o)Ipsius Verum, ita quoad caelum, nam Divinum Verum procedens a Domino facit caelum; ideo dicitur de templo quod qui juraverit per templum, juret per illud et per Ipsum Qui habitat in eo; et additur, qui juraverit per caelum, jurat per thronum Dei et per Ipsum Qui sedet super illo; `thronus Dei' est Divinum Verum procedens a Domino, ita caelum et `sedens super illo' est Dominus {10}, n. 5313. Simile quod per templum etiam repraesentabatur per habitaculum; Dominus quoad Divinum Verum ibi est testimonium quod in arca, n. 9503. [3] Quia per altare repraesentatus est Dominus quoad Divinum Bonum, ideo erat illud ipsum sanctum sanctorum, et sanctificabat {11} omne quod tetigit {12} illud, ut constare potest in sequentibus hujus libri, ubi dicitur, Septem dies expiabis super altare, et sanctificabis illud, ut sit altare sanctum sanctorum, ac omne quod tetigerit illud, sanctificetur Exod. xxix 37;

et ideo ignis super altari perpetuo ardebat, et nusquam exstinguebatur, Lev. vi 5, 6 [A. V. 12, 13]; et ex illo igne accipiebatur ignis suffimenti, et non aliunde, Lev. x 1-6; per ignem enim altaris significabatur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, n. 5215, 6314, 6832, 6834, 6849. [4] Quod altare fuerit repraesentativum Domini, patet ab his apud Davidem, Lux et veritas Tua deducant me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, ut ingrediar ad altare Dei, ad Deum, Ps. xliii 3, 4:

(o)et apud eundem, Lavo in innocentia manus meas, et circumdo altare Tuum, Jehovah, Ps. xxvi 6, 7. [5] At {13} quod altare fuerit repraesentativum cultus Domini, apud Esaiam, Omnia pecora Arabiae congregabuntur Tibi; arietes Nebaioth ministrabunt {14} Tibi, ascendent {15} ad beneplacitum altare Meum, lx 7:

{16} apud Jeremiam, Deseruit Dominus altare Suum, abominatus (x)est sanctuarium Suum, Threni ii (x)7;

`deserere altare' pro (o)abolere (x)repraesentativum cultus Domini ex bono amoris, `abominari sanctuarium' pro (o)abolere repraesentativum cultus Domini ex veris fidei: [6] apud Ezechielem, Destruentur altaria vestra, dispergam ossa vestra circum altaria vestra; devastabuntur et desolabuntur altaria vestra, et frangentur, et cessabunt idola vestra, vi 4-6;

`destrui, devastari et desolari altaria' pro (o)quod cultus repraesentativi: apud Esaiam, {17} Expiabitur iniquitas Jacobi cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, xxvii 9;

`lapides altaris dispersi' pro omnibus veris {18} cultus: [7] apud eundem, In die illo spectabit homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis, non autem spectabit ad altaria, opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti illius {19}, (x)xvii 7, 8;

`altaria opus manuum, et quod fecerunt digiti' pro cultu ex propria intelligentia: [8] apud Hoscheam, Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, viii 11;

`multiplicare altaria ad peccandum' pro fingere inania cultus: apud eundem, Tribulus et spina ascendet super altaria eorum {20}, x 8;

pro quod mala et falsa intrabunt et facient cultum {21}: [9] apud Esaiam, In die illo erit altare Jehovae in medio Aegypti, xix 19;

`altare Jehovae' pro cultu Domini. [10] (m)Altare, de quo nunc agitur, quia erat portatile, factum {22} erat ex lignis {23} schittim, et obductum aere, ast altare quod mansurum in suo loco, erat (o)vel ex humo vel ex lapidibus non caesis; altare ex humo erat {24} principale repraesentativum cultus Domini ex bono amoris; ex lapidibus autem non caesis, repraesentativum cultus ex bonis et veris {25} fidei, n. 8935, 8940; altare autem portatile, de quo hic, (t)erat repraesentativum cultus Domini ex bono amoris; ideo erat ex lignis {23} schittim, et obductum aere.(n) @1 significat et est$ @2 i Dominus$ @3 Before ex verbis$ @4 quam IT$ @5 i id$ @6 After Domini,$ @7 repraesentabat Dominum$ @8 Ipsum Divinum$ @9 i Dominum$ @10 i ibi$ @11 sanctificant$ @12 tetigerit$ @13 et$ @14 ministrabuntur AIT$ @15 ascendit IT$ @16 i et$ @17 i Non AIT$ @18 i quae$ @19 illorum IT$ @20 vestra AI$ @21 ascendent in cultus$ @22 aedificatum$ @23 ligno$ @24 fuit$ @25 bono et vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church