Arcana Coelestia (Elliott) n. 9727

Previous Number Next Number See English 

9727. `Aere': quod significet quod etiam ex bono, constat ex significatione `aeris' quod sit bonum externum seu naturale, de qua n. 425, 1551; quia per `cribrum opus retis circum altare' significatur Sensuale Divini Humani Domini, n. 9726 fin., ideo bonum quod hic significatur est Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius; omnia Divini Humani Domini ex illo Bono sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church