9731. (s) `Et erit rete usque ad medium altaris': quod significet extensionem sensualis, constat ex significatione `retis' quod sit sensuale de qua supra n. 9726; extensio ejus significatur per quod esset ad medium altaris. Arcanum quod extensio haec involvit, non describi ad captum potest nisi sciatur quod sensuale hoc, quod significatur per `cribrum opus retis,' extendat se apud hominem a capite usque ad lumbos, ac ibi desinat; haec extensio est quae repraesentabatur per extensionem retis usque ad medium altaris; nam repraesentativa quae in natura, se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; a lumbis (c)autem apud hominem continuatur sensuale proxime interius, quod repraesentatum (x)est per obductionem seu inductionem aeris communem circum altare, de qua supra n. 9722. (s)