Arcana Coelestia (Elliott) n. 9744

Previous Number Next Number See English 

9744. `Byssino contexto': quod significet ex intellectuali, constat ex significatione `byssini' quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 5319, 9469; inde `byssinum contextum' est intellectuale, quoniam hoc consistit et quasi contextum est ex veris (o)ex origine caelesti; sunt enim bina ad quae omnia in universo se referunt, verum et bonum; ideo binae facultates homini sunt, una dicata {1} receptioni veri, altera receptioni boni; facultas dicata receptioni veri vocatur intellectus, et facultas dicata receptioni boni vocatur voluntas; quantum (o)itaque intellectus formatus est ex genuinis veris, tantum excellet, et tantum est byssinum contextum, nam `byssus' est verum a Divino, n. 5319; quod `byssinum contextum' inde sit intellectuale, videatur (o)etiam n. 9596. @1 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church