Arcana Coelestia (Elliott) n. 9760

Previous Number Next Number See English 

9760. `Et quindecim cubitorum tapetes alae': quod significet vera in luce quantum satis, constat ex significatione `quindecim' quod sint quantum satis, ex significatione `tapetum' quod sint vera, de qua supra n. 9743, et ex significatione `alae' quod sit ubi verum in luce; quod `alae' id sit, est quia per `alam' significatur una pars latitudinis atrii ad angulum orientis {1}; latitudo enim ejus erat quinquaginta cubitorum, in media latitudine erat porta, cujus tegumentum erat viginti cubitorum, vers. seq. 16, binae partes, una ad dextram portae et altera ad sinistram {2} vocantur alae tapetes pro qualibet quindecim {3} cubitorum; inde tota latitudo, ut dictum, erat {4} quinquaginta cubitorum; patet itaque {5} quod una ala esset versus meridiem, altera (d)autem versus septentrionem; inde per `tapetes alae versus meridiem' significantur vera in luce, meridies enim est (d)ubi verum est in luce {6}, n. 9642, et per `tapetes alae versus septentrionem,' de quibus {7} vers. seq., significantur vera in obscuro, septentrio (o)enim est ubi verum in obscuro {8}, n. 3708. @1 i versus ortum$ @2 i ejus$ @3 viginti IT$ @4 simul$ @5 inde patet$ @6 lux veri$ @7 i in$ @8 obscurum veri$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church