9776. `Et omnibus vasis habitaculi in omni servitio [ejus] quod significet vera et bona scientifica quae externi hominis, constat ex significatione `vasorum' quod sint scientifica, de qua n. 3068, 3079, 9394, 9544, ex significatione `habitaculi' quod sit caelum, de qua n. 9594, 9596, 9632, et ex significatione `servitii' quod sit externum seu natura hominis, de qua n. 3019, 3020, 5305, 7998. Quod externum seu naturale hominis sit servitium, est quia id inservire debet interno seu spirituali hominis; est enim homo creatus ad imaginem caeli, et ad imaginem mundi, internus seu spiritualis homo ad imaginem caeli et externus seu naturalis ad imaginem mundi, n. 9279; sicut mundus servire debet caelo, ita externum seu naturale hominis interno seu spirituali ejus est etiam illud ad servitium creatum, nam ex se non vivit, ita ex se nihil potest, sed ex interno seu spirituali, hoc est, per hunc a Domino inde quoque patet quod externum seu naturale hominis non sit aliqui nisi inserviat interno seu spirituali, et quod tantum sit quantum inservit inservire est oboedire, et tunc oboedit, quando {1} ex intellectuali non desumit rationes faventes malis amorum sui et mundi {2}, sed cum obsequitur rationi et (o)doctrinae Ecclesiae dictanti, quod faciendum si bonum et verum non propter se et mundum (o)ut fines, sed propter ipsum bonum et verum; ita Dominus (o)per caelum hominis, hoc est (m)per internum ejus, illa {3} facit; nam omne bonum et verum est ex Domino, usque adeo ut bonum et verum apud hominem sit {4} Ipse Dominus. Ex his constare potest unde est quod externus homo erit {5} servitium interno. @1 i volupe corporis, et jucundum amorum sui et mundi$ @2 et confirmantes$ @3 hominis, id$ @4 sint$ @5 sit$