Arcana Coelestia (Elliott) n. 9819

Previous Number Next Number See English 

9819. `Et facient vestes Aharonis': quod significet per quos regnum spirituale, constat ex significatione `vestium Aharonis' quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua supra n. 9814; quod sapientes corde, {1} impleti spiritu sapientiae, illas facerent, est quia per illos intelliguntur qui in regno caelesti sunt, et regnum spirituale est quod inde, et sic quod tegit illud, sicut vestis corpus, ut quoque constare potest ex illis quae {2}n. 9818 dicta sunt. @1 i qui$ @2 supra n. 9817, 9818$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church