Arcana Coelestia (Elliott) n. 9826

Previous Number Next Number See English 

9826. `Et tunicam tesselatam': quod (x)significet Divinum Verum ibi intime procedens immediate a Divino Caelesti, constat ex significatione `tunicae' quod sit verum naturale, at cum de Aharone, cujus vestes repraesentabant vera regni spiritualis Domini, n. 9814, (x)9822, est tunica Divinum Verum intimum in illo regno, ita quod proxime procedit ex Divino Caelesti, quod est Divinum Bonum Domini in caelo intimo; quod talia per `tunicas' significentur, videatur n. 4677; caeli enim sunt tres, intimum quod vocatur caeleste, medium quod spirituale, et ultimum quod accedit ad naturale; in intimo caelo regnat bonum amoris in Dominum, in medio bonum charitatis erga proximum, et in (x)ultimo bonum fidei; illi caeli inter se distinctissimi sunt, usque adeo ut qui in uno nequaquam transire possit in alterum; {1}ut tunc unum caelum sint, conjunguntur per angelicas societates intermedias; ita procedit unum caelum ab altero; cum itaque vestes Aharonis repraesentant caelum spirituale, ac ita vera ibi in suo ordine, patet quod per intimam vestem, quae vocatur tunica tesselata, repraesentetur verum ibi intimum procedens immediate a Divino Caelesti; `tesselata' dicitur quia erat texta, ut constat (c)a sequentibus in Libro Exodi, Fecerunt tunicas {2}byssi, opus textoris, pro Aharone et pro filiis ejus, xxxix 27;

quod ex {3}bysso, erat causa ut repraesentaretur verum ex origine caelesti; quod id verum per {4}'byssum' significetur, videatur n. 9469. @1 qui at unum coelum sunt: IT$ @2 byssini$ @3 byssino$ @4 byssinum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church