Arcana Coelestia (Elliott) n. 983

Previous Number Next Number See English 

983. Quod per 'fructificari' significentur bona charitatis, per 'multiplicari' vera fidei quae nunc incrementa caperent, constat a significatione utriusque vocis in Verbo, ubi 'fructificare,' seu fructus facere, ubique praedicatur de charitate, et 'multiplicare' de fide; videantur quae de significatione eorum prius dicta sunt, n. 43 et 55; quae ut adhuc magis confirmentur, ex Verbo licet sequentia loca afferre; apud Jeremiam, Revertimini filii aversi;... dabo vobis pastores juxta cor Meum, et pascent vos cognitione et intelligentia; et erit quod multiplicabimini et fructificabimini in terra, iii 14-16;

ubi manifeste 'multiplicari' pro crescere cognitione et intelligentia, hoc est, fide; et 'fructificari' pro bonis charitatis; ibi enim de Ecclesia plantanda agitur apud quam praecedit fides seu multiplicatio: [2] apud eundem, Ego congregabo reliquias gregis Mei, ex omnibus terris, quo dispuli eos; et reducam eos ad caulas suas, et fructificabuntur et multiplicabuntur, xxiii 3; ubi de Ecclesia plantata; ita 'fructificari' quoad bona charitatis, et 'multiplicari' quoad vera fidei: apud Mosen, Insuper aspiciam ad vos, et fructificari faciam vos, et multiplicari faciam vos; et erigam foedus Meum vobiscum, Lev. xxvi 9;

in sensu interno ibi de Ecclesia caelesti, quare 'fructificari' de bonis amoris et charitatis, 'multiplicari' de bonis et veris fidei, praedicatur: apud Zachariam, Redimam eos; et multiplicabuntur, sicut multiplicati fuerunt, x 8; quod ibi 'multiplicari' praedicetur de veris fidei, patet inde quod redimendi: [3] apud Jeremiam, Aedificabitur civitas super cumulo suo,... et exibit ex illis confessio, et vox ludentium; et multiplicari faciam eos et non diminuentur;... et erunt filii ejus sicut olim, xxx 18-20; ubi de affectionibus veri et de veris fidei; affectiones veri per 'confessionem et vocem ludentium,' incrementa veritatum fidei per 'multiplicari' exprimuntur; 'filii' ibi etiam pro veris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church