Arcana Coelestia (Elliott) n. 9835

Previous Number Next Number See English 

9835. `Opere excogitatoris': quod significet ex intellectuali, constat ex significatione `excogitatoris' quod sit intellectuale, de qua n. 9598, 9688, opus itaque excogitatoris est quod inde est. Quod `excogitator' sit intellectuale, est quia cogitatio {1}est intellectus, sicut affectio quae amoris {2}est voluntatis; `excogitator' in sensu interno simile significat cum cogitatione, nam in sensu interno non attenditur ad personam sed ad ipsam rem, et excogitator involvit personam; quod ita sit, videatur n. 5225, 5287, 5434, 8343, 8985, 9007. Quid significat quod ex intellectuali, paucis dicetur: agitur ibi de regno spirituali Domini, et id regnum quoad omnia vera et bona quae ibi, (x)pertinet ad partem intellectualem; quae autem in regno caelesti Domini sunt pertinent ad partem voluntariam; sunt enim duo ad quae omnia in universo se referunt, bonum et verum; ideo in homine sunt duae facultates, voluntas et intellectus; voluntas est propter bonum, et intellectus propter verum, nam voluntas recipit bonum, et intellectus verum. Similiter se habet in caelis; ibi duo sunt regna, caeleste et spirituale, 2 regnum caeleste est propter receptionem boni, {3}et regnum spirituale {4} propter receptionem veri; et quia universum caelum correspondet omnibus quae apud hominem, et ideo caelum coram Domino est sicut unus homo, cui sic {5}quoque binae facultates {6}sunt, voluntas et intellectus, ejus voluntas in regno caelesti, et ejus intellectus in regno spirituali; {7}nunc quia regnum spirituale repraesentatum est per vestes Aharonis {8}, {9}et in [hoc] regno est intellectuale caeli, inde est quod per 'opus excogitatoris' significetur intellectuale. Quod universum caelum ex correspondentia cum omnibus et singulis apud hominem sit sicut unus homo, et {10} dicatur Maximus Homo, videatur in locis citatis n. 9276 fin.; quod bona et vera apud illos qui in regno spirituali Domini sunt inscripta sint parti eorum intellectuali, at apud illos qui in regno caelesti, parti voluntariae, videatur etiam in locis citatis, n. 9277, 9596. @1 ex intellectuali$ @2 , ex voluntario$ @3 at$ @4 i est$ @5 etiam$ @6 quae sunt altered to quae vocantur$ @7 et$ @8 i n. 9814$ @9 ubi$ @10 i ideo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church