Arcana Coelestia (Elliott) n. 9843

Previous Number Next Number See English 

9843. `Sex de nominibus illorum super lapide uno': quod significet omne quale verorum ex bono, constat ex significatione numeri `sex' quod sint omnia, de qua n. 3960 fin., 7973, 8148, hic omnia vera ex bono, de qua sequitur; ex significatione `nominum' quod sint quale, ut nunc supra n. (x)9842; et ex significatione `super lapide' quod sit impressio memoriae, de qua etiam supra n. (x)9841. Quod sint omnia vera ex bono, est quia duo lapides erant, quibus insculpta nomina filiorum Israelis, et unus lapis super umero dextro, (c)et alter super umero sinistro; et {1}apud hominem quae {2}ad dextrum ejus sunt, correspondent bono ex quo vera, seu veris ex bono, et quae a sinistro, veris per quae bonum, videatur n. 9604 fin., 9736; ita `nomina filiorum Israelis insculpta lapidi qui super dextro umero' significabant vera ex bono, et qui super sinistro {3}, {4}vera per quae bonum. @1 in homine$ @2 a dextro$ @3 i humero$ @4 veris AIT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church