Arcana Coelestia (Elliott) n. 987

Previous Number Next Number See English 

987. Quod 'super omnem bestiam terrae' significet super cupiditates quae sunt animi, constat a significatione 'bestiae' in Verbo, ubi per illas significantur vel affectiones vel cupiditates; affectiones boni per bestias mites, utiles, mundas; affectiones mali seu cupiditates per bestias immites, inutiles, immundas; de quibus videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 776: hic quia significant cupiditates, vocantur 'bestiae terrae,' non bestiae agri. Quod dominium hominis regenerati super cupiditates attinet, sciendum quod in maximo errore sint et nusquam regenerati, qui credunt quod possint ex se dominari super mala; homo enim non est nisi malum, est congeries malorum, omnis ejus voluntas est mere malum; quod est quod dictum, cap. praec. viii 21, 'figmentum cordis hominis est malum a pueritia ejus'. Ostensum mihi est per vivam experientiam quod homo et spiritus, immo angelus, in se spectatus, hoc est, omne ejus proprium, sit vilissimum excrementum; et quod sibi relictus non spiret nisi odia, vindictas, crudelitates et adulteris foedissima; haec sunt ejus propria et haec sunt ejus voluntas: [2] quod etiam unicuivis si reflectit, constare potest solum ex eo quod homo dum nascitur, est vilissimum vivum inter omnes feras et bestias; et cum adolescit ac sui juris fit, nisi vincula externa quae sunt legis, et vincula quae sibi facit ut maximus sit et ditissimus, impedirent, rueret in omne nefas, nec quiesceret priusquam omnes in universo subjugaverit et omnium in universo opes corraserit, nec parceret ulli nisi qui se ut servos viles submitteret; talis est unusquisque homo, tametsi ii non percipiunt qui in impossibilitate et impotentia sunt et qui in vinculis illis, de quibus dictum; sed data possibilitate et potentia, et relaxatis vinculis, tantam ruerent quantum possent: ferae nusquam sunt tales; hae nascuntur in quendam naturae ordinem; quae immites et rapaces sunt, inferunt aliis malum, sed modo se tutandi causa; et quod devorent alias, est ut sedent famem, qua sedata nulli nocent: sed aliter prorsus homo: inde constat quid proprium hominis et quid ejus voluntas. [3] Cum homo tale et tantum malum et excrementum est, constat quod nusquam ex se dominari possit super malum; contradictorium prorsus est quod malum dominari possit super malum; nec solum super malum sed et super infernum; nam unusquisque homo per malos spiritus communicat cum inferno, inde malum quod apud eum, excitatur: ex his unusquisque scire, et qui sanae mentis est, concludere potest quod solus Dominus sit Qui dominatur super malum apud hominem et super infernum quod apud hominem. Ut subjugari queat malum apud hominem, hoc est, infernum quod unoquovis momento irruere in hominem conatur et eum in aeternum perdere, homo a Domino regeneratur, et nova voluntate quae est conscientia, donatur, per quam Dominus solus operatur omne bonum. Haec sunt fidei, nempe quod homo non sit nisi malum, et quod omne bonum a Domino; quare homo illa non solum sciet sed etiam agnoscet et credet; si non in vita corporis agnoscit et credit, in altera vita ei ad vivum ostenditur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church