Arcana Coelestia (Elliott) n. 9942

Previous Number Next Number See English 

9942. `Et tesselabis tunicam byssi': quod significet intima regni spiritualis procedentia ex veris amoris caelestis, constat ex significatione vestium Aharonis {1}in genere, quod sint regnum spirituale adjunctum regno caelesti, de qua n. 9814; et quia tunica erat intima vestium illarum, ideo per illam significantur intima (t)regni illius; quod tunica Aharonis sit Divinum Verum in regno spirituali immediate procedens a Divino Caelesti, videatur n. 9826; et ex significatione `byssi' quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; de tunica illa dicitur quod tesselaretur, et per tesselatum intelligitur opus textoris, et per opus textoris significatur id quod ex caelesti, {2}n. 9915; per eandem vocem qua exprimitur tesselare in lingua originali, (t)etiam significatur texere; quod tunica illa texta {6}fuerit, seu ex `opere textoris,' constat ex 2 sequentibus in Libro Exodi;

Fecerunt tunicas byssi, opus textoris, pro Aharone et filiis ejus, xxxix 27;

quod {4}tesselata fuerit, seu texta ex bysso, erat causa ut repraesentaretur id quod immediate procedit ex caelesti, quod est sicut continuum respective; quae enim ex caelesti procedunt sunt sicut quae ex voluntario apud hominem, omnia enim quae sunt intellectus apud hominem procedunt ex voluntario ejus; quae interius procedunt (c)ex voluntario, sunt quasi continua respective ad illa quae exterius; quapropter in illis quae interius ex voluntario procedunt, est imprimis affectio veri nam omnis affectio quae amoris in {5}intellectu influit ex voluntario ejus; similiter se habet in caelis, ubi caeleste regnum correspondet voluntario hominis, et spirituale regnum intellectuali ejus, videatur n. 9835; et quia {6} vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. (x)9814, ideo tunica repraesentabat (c)id quod intimum {7}ibi est, ita quod proxime ex regno caelesti {8}procedit, erat enim tunica intima vestis; inde patet cur texta seu tesselata fuit, et cur ex bysso; per `textum' enim significatur id quod ex voluntario seu ex caelesti, n. 9915, et per `byssum' significatur verum 3 quod ex amore caelesti, n. 9469; spirituale quod {9} ex caelesti etiam significatur per tunicas {10} alibi in Verbo, {11}sicut per tunicas pellis qua Jehovah Deus dicitur fecisse homini et uxori ejus postquam comederunt ex arbore scientiae, Gen. iii 20, 21; quod per illas `tunicas' significetur verum ex origine caelesti, non sciri potest nisi historica illa quoad sensum internum evolvantur, quapropter explicabitur; per `hominem et uxorem' ejus {12}ibi intelligitur Ecclesia caelestis, per ipsum hominem ut maritum Ecclesia illa quoad bonum, et per uxorem ejus Ecclesia illa quoad verum; hoc verum et illud bonum fuit {13}verum et bonum Ecclesiae caelestis; cum autem Ecclesia illa lapsa fuit, quod factum est per ratiocinationes ex scientificis de (t)veris Divinis, {14}quod in sensu interno significatur per serpentem qui persuasit; {15}hic primus status post lapsum illius Ecclesiae est qui ibi describitur, ac verum ejus per tunicas pellis. 4 Sciendum est quod per creationem caeli et terrae in primo capite Geneseos in sensu interno intelligatur et describatur nova creatio seu regeneratio hominis Ecclesiae tunc, ita instauratio Ecclesiae caelestis, et quod per paradisum intelligatur et describatur sapientia et intelligentia illius Ecclesiae, et per esum ex arbore scientiae lapsus illius per quod ex scientificis ratiocinati sint de Divinis; quod ita sit, videantur quae de illis in explicationibus ad illa capita ostensa sunt, sunt enim omnia illa quae continentur in primis capitibus Geneseos, historica facta, {16}in quorum sensu interno sunt Divina de nova creatione seu regeneratione hominis Ecclesiae caelestis, ut dictum est; ille {17} mos scribendi fuit antiquissimis temporibus, non {18}solum apud illos qui ab Ecclesia fuerunt sed etiam apud illos qui extra Ecclesiam, ut apud Arabes, Syros, et Graecos, ut patet a libris illorum temporum tam sacris quam profanis; ad imitamen illorum, quia ex illis, conscriptum 5 est Canticum Canticorum a Salomone, qui liber non est liber sacer, quoniam non continet caelestia et Divina in serie intus, sicut libri sacri; Liber Hiobi etiam est liber Antiquae Ecclesiae; memorantur etiam libri sacri {19}Antiquae Ecclesiae, qui nunc deperditi sunt, apud Moschen, Num. xxi 14, 15, {20}27 seq., quorum historica dicebantur Bella Jehovae, et prophetica, Enuntiata, videatur n. 2686, 2897; quod in historicis illorum quae dicta sunt Bella Jehovae, talis stilus fuerit, patet ex illis (t)ibi quae inde a Mosche desumpta et allata sunt, ita historica illorum accedebant ad stilum quendam propheticum, talem ut res ab infantibus et quoque a simplicibus memoria retineri potuissent; quod libri illi ibi citati sacri fuerint, patet ab illis quae ibi vers. 28-30 exstant, collatis cum illis quae apud Jeremiam xlviii 45, 46, ubi similia. Quod talis stilus apud illos qui extra Ecclesiam fuerunt, eo tempore usitatissimus et fere unicus fuerit, liquet a fabulosis illorum scriptorum qui extra Ecclesiam erant, quibus {21}involvebantur moralia seu talia quae affectionum ac vitae sunt. In historicis non factis sed veris, quae sunt quae in Libris 6 Moschis post illa capita, tum quae in {22}Libris Joschuae, {23} Judicum, {24} Samuelis, et {24} Regum, etiam {25}tunicae significant verum (c)ac bonum veri spirituale procedens ex vero et bono caelesti; (sciendum est quod verum et bonum spirituale sit {26}quale est verum et bonum angelorum in {27}medio seu altero caelo; at quod verum et bonum caeleste sit verum et bonum quale est angelorum in tertio seu intimo caelo, videantur loca citata n. 9277;) in {28}Libris Moschis memoratur quod Israel pater dederit Josepho filio suo tunicam variorum colorum, et quod propter illam fratres ejus indignati sint, et postea exuerint ac intinxerint sanguine, et sic miserint ad patrem suum, Gen. xxxvii 3, 23, 31-33; haec erant historica vera, quae quia similiter intus {29} seu in sensu interno continebant sancta caeli et Ecclesiae, ita Divina, per tunicam illam variorum colorum significabatur status boni et veri quem Josephus repraesentaret, qui erat status veri et boni spiritualis procedentis ex caelesti, videatur n. 3971, 4286, 4592, 4963, 5249, 5307, (x)5584, 5869, 5877, 6417, 6526, 9671; omnes enim filii Jacobi repraesentabant talia quae sunt caeli et Ecclesiae in suo ordine, n. 3858, 3926, 4060, 4603 seq., 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, at (x)ibi {30}repraesentabant opposita. 7 Quoniam omnia quae in libris Verbi repraesentativa ac significativa Divinorum caelestium et spiritualium sunt, {31}tam quae in libris historicis quam quae in libris propheticis, ideo affectio illius veri per `filiam regis' ac ipsum verum per vestes ejus describitur apud Davidem, {32}Filiae regum inter pretiosas tuas; consistit regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: filia Tyri munus {33}afferet; facies tuas deprecabuntur divites populi; tota gloriosa filia regis intus, a textis (seu tesselatis) auri vestimentum {34}suum (tunica {35}sua); in acupictis adducetur regi, Ps. xlv 10 seq. [A. V. 9 seq.];

quod `filia' in genere significet affectionem {36}veri et boni spiritualis, ita quoque Ecclesiam, videatur n. 2362, 3024, 3963, (x)9055 fin., et quod `rex' cum de Domino, significet Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009, (x)4581, 4966, 5068, 6148; inde patet quod omnia illa quae de `filia regis' in Psalmo illo memorantur significent talia quae sunt affectionis veri et boni a Domino in Ecclesia; quod dicatur quod `filia Tyri afferet munus' significat {37} cognitiones boni et veri; quod `Tyrus' illas significet, videatur n. 1201; similiter `divites populi,' nam per `divitias' in spirituali sensu non aliud quam cognitiones boni et veri intelliguntur, n. 1694, 4508; inde patet quid significatur per quod `filia regis gloriosa intus,' et quod `vestimentum ejus esset (c)ex textis auri'; per vestimentum {38}ejus intelligitur tunica, ut patet ab ejus vocis significatione in lingua originali, significat enim ibi vestem proximam corpori; quod sit tunica, constat apud Johannem xix 24, ubi de tunica Domini agitur, quae apud Davidem Ps. xxii 19 [A. V. 18] vocatur vestimentum eadem voce; tum in Libro 2 Sam. xiii 18, ubi dicitur quod filiae regis tunicis variorum colorum investitae fuerint, de qua re mox sequitur; {39} per `texta auri' apud Davidem intelligitur simile quod per `tesselata tunicae' Aharonis, est {40} eadem vox in lingua originali; quid {41} acupictum in quo adducetur regi, videatur n. 9688. `Quia per `filiam regis' et per `vestimentum ejus' seu per tunicam 8 ejus, repraesentabantur talia, ideo quoque filiae regis eo tempore talibus vestiebantur, {42}ut constat in Libro 2 Samuelis, Erat super Thamare tunica variorum colorum; quia talibus vestiebantur filiae regis amiculis, xiii 18. Quia nunc bona et {43}vera spiritualia per tunicas repraesentabantur, 9 constare potest quid per tunicam Aharonis significatur, tum quoque quid per tunicas filiorum ejus, de quibus {44}in versu sequente hujus capitis, quod filiis Aharonis facerent tunicas, (x)balteos, et tiaras, ad gloriam et ad decus; et quia tunicae illorum sancta illa repraesentabant, ideo {45}dicebatur quod filii Aharonis Nadab et Abihu, qui combusti igne e caelo quia ex igne alieno suffiebant, {46} in tunicis educerentur extra castra, Lev. x 1-5, nam per `ignem alienum' significatur amor aliunde quam ex caelesti, est enim `ignis sacer' in Verbo amor caelestis seu Divinus, n. 6832, 6834, 6849, 7324, 9434; inde {47}bona et vera spiritualia, quae per `tunicas' eorum significantur, conspurcata {48}erant, ac ideo {49}illi in tunicis extra castra educti sunt. Simile etiam per `tunicam' significatur apud Micham, 10 Populus Meus pro hoste statuit propter vestem, tunicam extrahitis a transeuntibus secure, (x)ii 8;

ibi tunica alia voce in lingua originali, quae tamen significat verum et bonum spirituale; `tunicam extrahere a transeuntibus secure' est deprivare suis veris spiritualibus illos qui in simplici bono vivunt, `pro hoste habere propter vestem' est malum illis facere {50}propter verum quod cogitant, cum tamen nemo laedendus propter {51}id quod credit verum esse, modo in bono sit, n. 1798, 1799, 1834, 1844. 11 Ex his nunc constare potest quid significatur per `tunicam' apud Matthaeum, Jesus dixit, Non jurabis omnino, neque per caelum, neque per terram, neque per Hierosolymam, neque per caput; esto sermo vester, Ita ita, non non, quod ultra haec est, ex malo est; si quis te velit in jus trahere, et tunicam tuam auferre, permitte illi etiam pallium, v 34-36, 37, 40;

qui (x)non scit {52}qualis status angelorum in regno caelesti Domini est, nequaquam scire potest quid illa Domini verba involvunt, agitur enim ibi de {53}statu boni et veri apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, apud quos omne verum inest impressum cordibus; sciunt enim ex bono amoris in Dominum omne verum, usque adeo ut nusquam de eo ratiocinentur, sicut in spirituali regno, {54}quapropter cum agitur de veris, modo dicunt, Ita ita, vel, Non non, immo nec nominant ibi fidem, de quo (x)statu illorum videantur loca citata n. 9277; inde nunc patet quid significatur per quod `non jurabunt omnino,' per `jurare' enim significatur confirmare vera, n. 3375, 9166, quod fit per {55}rationale (x)et scientifica ex Verbo in spirituali regno; per `trahere in jus, et tunicam velle auferre,' {56}est disceptare de veris {57}et velle persuadere quod non verum sit; `tunica' est verum ex caelesti, relinquunt enim cuivis suum verum absque ulteriore ratiocinatione. 12 Per `tunicam' {58} significatur verum (c)a caelesti etiam alibi apud {59}Matthaeum, Jesus misit duodecim ad praedicandum regnum caelorum, dicens quod non possiderent aurum, neque argentum, neque aes in zonis suis; nec peram in viam, neque binas tunicas, neque calceos, neque baculos, x 9, 10;

per illa repraesentabatur quod qui in bonis et veris a Domino sunt, nihil {60}boni et veri a se possideant, sed quod omne {60}verum et bonum illis sit a Domino; per `duodecim discipulos' enim repraesentabantur omnes qui in bonis et veris sunt a Domino, in sensu abstracto omnia bona amoris et vera fidei a Domino, n. 3488, 3858 fin., 6397; bona et vera a semet et non a Domino significantur per `possidere aurum, argentum, aes in zonis' et per `peram,' vera autem et bona a Domino significantur per `tunicam, calceum, et baculum,' per `tunicam' verum interius seu verum ex caelesti, per `calceum' verum exterius seu verum in naturali {61}, n. 1748, 6844, per `baculum' potentia {62}veri, n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026; per `duas' autem `tunicas, duos calceos, et duos baculos' vera et illorum potentiae tam (c)a Domino quam ea semet; quod {63}liceret illis habere unam tunicam, unum par calceorum, et unum baculum, constat apud Marcum vi 8, 9; et apud Lucam ix 2, 3. Cum ex his notum est quid per `tunicam' significatur, patet quid 13 per `tunicam Domini,' de qua apud Johannem, Acceperunt {64}vestes, et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam, et tunica erat inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt, Non dividamus illam, sed sortiamur de illa cujus sit; ut scriptura impleretur dicens, Diviserunt vestes Meas sibi ipsis, et super tunicam Meam jecerunt sortem; milites haec fecerunt, xix 23, 24; Ps. xxii 19 [A.V. 18];

quis non videre potest, qui ex ratione aliquantum illustrata cogitat, quod illa significaverint Divina, et quod alioquin de illis apud Davidem non prophetatum fuisset? quid autem significant, non sciri absque sensu interno potest, ita non absque cognitione inde, quid {65}significant `vestes,' quid `sortem jacere' super illis seu `dividere,' quid `tunica,' et quod `inconsuta' seu 'desuper texta per totum,' et {66} quid `milites'; ex sensu interno patet quod per `vestes' significentur vera, et per `vestes Domini' Divina Vera, per `jacere sortem {67} et dividere' {68} distrahere illa et dissipare, n. 9093; per `tunicam' Divinum Verum spirituale ex Divino Caelesti, simile quod per tunicam Aharonis, quoniam Aharon repraesentabat Dominum, ita quoque per quod illa inconsuta et texta desuper per totum, simile quod per tesselatum seu textum de tunica Aharonis; quod {69}tunica non divideretur, significabat quod Divinum Verum spirituale proxime procedens ex Divino Vero caelesti, non dissipari potuerit, quia id verum est verum internum Verbi, quale 14 apud angelos in caelo; quod dicatur quod milites id fecerint, significat quod illi pugnarent pro veris, ita ipsi Judaei, apud quos fuit Verbum, {70} qui tamen usque tales fuerunt ut dissiparent illud; nam {71} Verbum habebant, usque tamen non inde scire volebant, quod Dominus esset Messias ac Filius Dei, Qui venturus, nec aliquid internum {72}Verbi, sed modo externum, quod etiam trahebant ad amores suos, qui erant amores sui et mundi, ita ad favorem cupiditatum inde scaturientium; haec significantur per divisionem vestimentorum Domini; nam quicquid illi fecerunt Domino, repraesentabat statum Divini Veri ac Boni tunc apud illos, ita quod similiter vera Divina {73}tractarent sicut Ipsum, nam Dominus cum in mundo fuit, erat ipsum Divinum Verum, videantur citata n. 9199 fin., {74} 9315 fin. @1 After constat$ @2 i videatur$ @3 After textoris$ @4 texta seu tesselata fuerit$ @5 intellectuali$ @6 i nunc$ @7 Before quod intimum$ @8 After proxime$ @9 i procedit$ @10 i etiam IT$ @11 ut$ @12 Before ejus but d$ @13 bonum et verum coeleste$ @14 quae in sensu interno significantur$ @15 tunc primus status illorum, qui ab illa Ecclesia, fuit status veri ex coeleste, hic status est qui per tunicas pellis ibi significatur$ @16 in quibus Divina$ @17 i enim$ @18 modo$ @19 illius temporis A, Antiquae Ecclesiae, quae nunc deperditae sunt I$ @20 i et$ @21 involvebant IT$ @22 libro$ @23 i in libro$ @24 i Libris$ @25 tunicae significant altered to tunica significat$ @26 Before angelorum$ @27 altero seu medio$ @28 his libris$ @29 i in se$ @30 quae contra illa seu in opposito sensu$ @31 tam quae in Libris ejus historicis, ideo quoque describitur affectio veri ac boni spiritualis$ @32 Filia Regis IT$ @33 dabit$ @34 tuum AIT$ @35 tua AIT$ @36 boni et veri$ @37 i quod$ @38 enim IT$ @39 i et$ @40 i enim$ @41 i sit$ @42 prout$ @43 veri IT$ @44 dicitur in versu mox$ @45 de filiis$ @46 i dicitur quod$ @47 bonum et verum spirituale$ @48 sunt$ @49 cum illis extra castra educti$ @50 propterea,$ @51 fidem suam$ @52 statum angelicum, imprimis apud illos qui in coelesti Regno Domini sunt$ @53 illis$ @54 sed dicant modo ita ita, non non, cum agitur de veris, quapropter$ @55 rationalia$ @56 significatur$ @57 , quae quidem dicent illis qui inquirunt, et quoque relinquent, at$ @58 i etiam$ @59 Eundem$ @60 veri et boni$ @61 i inde$ @62 inde$ @63 licuerit$ @64 vestimenta$ @65 significat vestis,$ @66 i per$ @67 i super illis$ @68 i pro$ @69 illa$ @70 i et sic apud quos fuit Verum Divinum,$ @71 i tametsi$ @72 ejus$ @73 tractaverint after Ipsum$ @74 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church